# Opuscula mathematica 26

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/26

Sicut nec Theoricae Peurbachij, quamuis exactissimae, & secundum Ptolemaicam doctrinam traditae efficere potuerunt, ut Alpetragrij dogmata, & Cremonensia delyramen ta penitus excluderentur. Satisque fuit Georgio & Regimundo admonuisse lectores, ut quid cauendum, quidue approbandum esset, optimè cognoscerent. Sed omnia perperam tradita emendare omnium animos ad rectitudinem conuertere nequidem Atlas, qui Coelum sustinet, totis uiribus ualeret. Toleratur & Nicolaus Copernicus, qui Solem fixum ac terram in girum circunuerti posuit: & scutica potiùs, aut flagello, quàm reprehensione dignus est. Transeamus igitur ad reliqua, ne tempus frustra teramus.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
