# Opuscula mathematica 261

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/261

descriprae, contrapositae erunt inuicem. Nec minus, quae per a t. au. tropicorum radios maxi marum zodiaci declinationum depingentur Sicut autem describimus periferiam Irg. citra meridianam ql. per punctâ in caeteris horarijs lineis signata; ita & vltra eandem reliquum periferiae brachium continuabimus per caeteras horarum lineas ad eadem spacia similemque penitus dispositionem: quandoquidem meridiana ipsa, est axis seu principalis hyperbolarum diameter similia vtrinque brachia periferiarum disterminans. Et idem faciemus in reliquorum radiorum periferijs describendis. Nec arbitror lin a meridiunc 2 figurasio Efiguralis † Nota, quòd pro horologio verticili mο? signo orda nic positus inuercendus est. admonendum esse lectorem, quòd in horolonio horizontali radius at. ad hyemalem: radius verò a u. ad ęstiuum tropicum pertinet, caeterique ad signa media. In nostris itaque regionibus radius at. ad initium Capricorni: a u autem ad initium Caneri: ax. ad initia Tauri ac Virginis: a y. ad initia Piscium ac Scorpij a 2. ad initia Aquarij ac Sagittarij a ω. ad initia Geminorum & Leonis spectabunt: a s. autem aequinoctialis ad initia Acietis ac Librae. bina em quaeque hmoni initia locantur in vno parallelo. ¶ Quod si flexas ad talia signorum initia spectantes velim in plano verticalis horologij protrahere, faciam in secunda figuratione angulum a qi. parem complemento latitudinis loci: & in prima figura distinguam linearum spacia vti ad verticalem circulum spectat. per 118 praemissi. Praeterea radiorum officia commutabuntur. Nam at. pertinebit ad aestiuum: & au. ad brumalem tropicum, & sequentes radij ad sequentia, vt ordo postulat, signorum initia. Sic itaque aequinoctialis linea If.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
