# Opuscula mathematica 262

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/262

habebit hinc ternas & inde totidem flexas lineas, in quibus vmbrarum desinentiae deferentur Sole in ipsis, quorum sunt flexae, parallelis constituto. Stylus autem in horologio vtroque semper erit perpendicularis à puncto a. ad lineam meridianam qi (Pro horologio autem horizontis recti, & pro omni horologio meridiano, radius aequinoctialis hai. perpendicularis ponetur ad lineam meridianam l1. & axis qui a p. eidem aequidistans. & lineae horariae aequidistantes erunt, sicut in 11° cap. praecedente factum est: & binae quaeque contrapositae ab aequinoctiali recta hinc inde aequaliter semotae. Et spacia in lineis horarijs sumuntur hinc inde ab aequinoctiali ad flexas Libri secundi Finis. 9. Iulij 1553. cùm iam Castellobono fuisset nunciatum classem Turcorum appulisse in Mamertinum fretum.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
