Latin
FRANCISCI MAVROLYCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 263
Unproofread scanNot analysed yet
FRANCISCI MAVROLYCI, ABBA IS MESSANENSIS, DE LINEIS HORARIIS, LIBER TERTIVS. Ad loannem Vegam, Siciliae Proregem. PRAEFATIO. MNIS ferè in assumpto negocio difficultas constitit in flexarum linearum notitia: qui locus tam neglectus est ab ijs, qui de gnomonica ratione conscripserunt hactenus, quàm conicorum doctrina fuit incognita. Nos autem, quibus decretum est ea, quae ab alijs omissa sunt, tractare, &quae ad rei speculationem magis faciunt, id praecipuè curauimus explicandum. Quoniam igitur in superioribus libellis vix species flexarum, vix pauca circa earum axes, ac delineationes tetigerimus, lineis tantùm horarijs describendis intentis; in hoc postremo libello percurremus aliqua circa conicarum sectionum diametros, ac proprietates, &contactus, necnon circa contrapositarum Non tanconus Arectus gentes. vt si quid remansit obscurum, hîc apertius notescat. Terstringemus igitur aliqua ex Apoll nio nostro Scircu partim deverpta, partim per nos demonstrata: vt quàm fncillime fieri poterit, flexarum huiusmodi diffinitiones accidentia &proprietates praecipuae aperiantur: ab ipsis diffinitionum elementis exordium capientes. DIF FINITIONES &Elementa Si itaque à puncto extra circuli planum fixo, recta linea vtrouersus in infinitum producta per ipsius circuli periferiam totam circumducatur: descripta per lineam circonus/ Scalenus cumductam superficies, conica superficies vocabitur vrircus trinque à puncto sumpta in infinitum, habens vtraque vnum verticem, quod est punctum ipsum fixum. Colius autem erit sub circulo, &conica superficie comprehensum solidum. Conicas basis erit circulus: &vertex, qui &conicae superficiei vertex. axis vero recta, quae per verticem basisque centrum traijcitur. Rectus conus est, cuius axis ad basim perpendicularis est.