# Opuscula mathematica 270

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Caput 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/270

In semidiametro autem Ellipsis, à punctis gh ke. educantur diametro perpendiculares siue ordinatae gm. hn. ko. ec. singulae ipsis a i. ay. a z. a c. singulis aequales. Et per puncta amnoc. delinetur flexa necubi angularem fracturam admittens: quae tanto certior delineabitur, quo plures diuisiones crebriora fecerint puncta. Et ad eandem dimensionem caeteri tres quadrantes Ellipseos a cbd. absoluantur vtrinque ab axe ab. siue diametro traiectis vtrinque à punctis sectionum aequalibus lineis. Cuius operationis demon stratio est, quòd in semicirculis lineae a i. a y. a z. a c. singulae possunt rectangula, quae in descriotione ellipsis possunt gm. hn. ko. e c. singulae ordinatae. Quarum quidem vnaquaeque potest rectangulam superficiem receptae ex diametro ad verticem applicatam ipsi rectae a f. & deficientem specie simili speciei sub b a f. diametris contentae. Quamobrem, per 132 primi conicorum delineata periferia a ebd Ellipsis erit, cuius diameter transuersa ba. recta verò a f. quòd erat faciendum. Quod autem a o. sit maior, quàm a Z. & haec maior, quàm ay. & haec maior, quàm a i. patet in descriptione ellipsis ex rectangulis, quae possunt. COROLL. Vnde manifestum est, quòd in delineatione Ellipseos, semicirculi, ex quibus eliciuntur ordinatae, sunt inaequales, & habent diuersa centra: & vnusquisque eorum secat reliquos vniuersos. Et maiores circuli cadunt ad partes maioris semidiametri quor sum scilicet maiora spacia. COROL. Hinc ergo rursus habes modum lineandi Ellipsim in horologijs. De Hyperboles diametris & lineatione.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
