Latin
Cap. 4
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 273-3
Unproofread scanNot analysed yet
extremum diametri ordinatè applicata apud dictum extremum tangit sectionem. haec est 172 primi conicorum. II. Ois linea tangenti sectione lineae aequidistans per punctum intra sectionem, vtrinque coincidit sectioni. 182 primi. III. Omnis linea tangens Parabolen, aut hyperbolen, coincidet diametro. 242 primi. IIII. Omnis linea tangens ellipsim intra duas diametros, coincidet vtrique diametro 25a. primi. diametros inte lige coningatas. Quòd si tangat in extremo vnius diametrorum, ęquidistans erit reliquae diametro, quia ordinata ad illam diametrum. V. Omnis linea aequidistans diametro Paraboles, aut hyperboles, in vno tantùm puncto coincidet sectioni. 26. primi. VI. Omnis linea secans diametrum. Parabolae, vtrinque coincidet sectioni. 272 primi, VII. Omnis linea ducta per centrum contrapositarum, ad vtramlibet periferiam, secat vtranque sectionem: quia communis diameter. 29 primi. VIII. Omnis linea aequidistans alteri Non tangentium in contrapositis, coincidit vni contrapositarum ad vnum solum punctum 132 secundi.