Latin
Cap. 4
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 279
Unproofread scanNot analysed yet
tangentem in parabola describere iubear: ducam diame Regulis trum quamlibet e a d. &per punctum g. ordinatam ad talem diametrum ex praemissa Regula; quae sit gd. deinde faciam ipsi da. aequalem a e. Nam, vt antea per axem, eg. tanget sectionem in puncto g. data per 122 concl. dictam. REG. 8. Detur &extra parabolen a g. punctum quodpiam e. Volo à puncto e. lineam ducere, quae parabolen a g. tangat. Agam per punctu e. diametrum aequidistantem scilicet axi. quae diameter sit e a d. &ponam ipsi e a. aequalem a d. &per punctum d. ducam ordinatam ad ad diametrum a d. quae sit dg. per antepraemissam Regulam. Nam sic recta eg. tanget sectionem in puncto g. per 22 concl. quod erat faciendum. REG. 9. Sit praeterea conica sectio a g. ellipsis vel hyperbole: eius diameter a d. volo per punctum g. ducere ordinatam ad diameter a d. Ducam per 24 vel 32 Regulam praemissam ipsi a d. diameter coniugatam diametrum e f. Deinde per punctum g. datum ducam ipsi e faaequidistantem gd. quae erit, per 152 vel 168 primi conicorum, ordinata ad ipsam T e. p. i6 E a d. diametrum. REG. 10. Esto Ellipsis a gb. &extra ipsam datum punctum e. Volo à puncto e. ducere lineam, quae tanll. gat Ellipsim a gb. Ducam per e. punctum, perque z. ellipsis centrum lineam, quae secet ellipsim in punctis a b. diameter igitur erit sectionis ab. Dein faciam sicut b e— ea. sic b d–d a. &per punctum d. ducam, per praecedentem P, lineam JIE. ! d g. ordinatam ad diametrum a b. Nam sic, linea eg. tanget periferiam in puncto g. per vlt. pel. praeced. cap. REG. 112. Similiter faciam pro hyperbole, modò punctum e. datum sit inter cen trum sectionis &periferiam. secus enim per punctum e. non posset duci linea tangens sectionem. &per consequens problema esset impossibile. Cum enim sit sicut bd-da. sic iam b e—ea. &semper maior sit bd. quam da. opor tet, vt &be. maior sit, quàm e a. Et haec sint satis circa tangentes.