Latin
Cap. 4
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 283
Unproofread scanNot analysed yet
ms. atque coincident sectionibus, quandoquidem aequidistans vni dictarum coincidit per dictum praeambulum, sectionum alteri: quod est absurdum. Non igitur aliae, quàm ipsae F mams. erunt Non tangentes Spositarum pl q n0. Et perinde neque aliud, quàm ipsum m. punctum erit dictarum sectionum centrum. quod erat demonstrandum Quod enim ipsae r mams. semper magis atque magis approximant superficiei conicae, &perinde periferiae sectionis, &nusquàm etiam in infinitum continuatae coincidunt, patet per 48 praeambulum primi capin praemisso libro. Rursum ergo via indirecta idem demonstrauimus. Notandum, quòd si conus a fe. supponatur scalenus: &linea b i diameter circuli a bc. tunc lineae tangentes in punctis bi. sunt aequidistantes inuicem &ipsi hfm. communi sectioni planorum tangentium. Verùm tunc lineae fe. n k. ga. non sunt perpendiculares, ad ipsam a c. At quoniam tunc a c. per aequalia secatur in puncto e. &ipsa efaaequidistat ipsi ag. atque similiter h f. ipsi a c. Iam ideo per primum lemma quarti cap. praemissi, &ipsa a g. per aequalia secabitur in puncto h. &In. in puncto m. sicut prius in cono recto. Sed pro horologijs considerantur coni tantùm recti. Quod parallelogramma inter Non tangentes &periferiam locata, sunt inuicem aequalia: quodque tam tangentis sectionem à tactu, quàm secantis eandem à periferia ad Non tangentes, recepta segmenta sunt aequalia.