# Opuscula mathematica 283

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/283

ms. atque coincident sectionibus, quandoquidem aequidistans vni dictarum coincidit per dictum praeambulum, sectionum alteri: quod est absurdum. Non igitur aliae, quàm ipsae F mams. erunt Non tangentes Spositarum pl q n0. Et perinde neque aliud, quàm ipsum m. punctum erit dictarum sectionum centrum. quod erat demonstrandum Quod enim ipsae r mams. semper magis atque magis approximant superficiei conicae, & perinde periferiae sectionis, & nusquàm etiam in infinitum continuatae coincidunt, patet per 48 praeambulum primi capin praemisso libro. Rursum ergo via indirecta idem demonstrauimus. Notandum, quòd si conus a fe. supponatur scalenus: & linea b i diameter circuli a bc. tunc lineae tangentes in punctis bi. sunt aequidistantes inuicem & ipsi hfm. communi sectioni planorum tangentium. Verùm tunc lineae fe.n k. ga. non sunt perpendiculares, ad ipsam a c. At quoniam tunc a c. per aequalia secatur in puncto e. & ipsa efaaequidistat ipsi ag. atque similiter h f. ipsi a c. Iam ideo per primum lemma quarti cap. praemissi, & ipsa a g. per aequalia secabitur in puncto h. & In. in puncto m.sicut prius in cono recto. Sed pro horologijs considerantur coni tantùm recti. Quod parallelogramma inter Non tangentes & periferiam locata, sunt inuicem aequalia: quodque tam tangentis sectionem à tactu, quàm secantis eandem à periferia ad Non tangentes, recepta segmenta sunt aequalia.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
