# Opuscula mathematica 30-2

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, COMPVTVS ECCLE SIASTICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/30-2

In quibus versibus sunt duodecima dictiones singulis mensibus anni per ordinem seruientes, vtpote, augurior, lanuario. In quaprima litera a. in alphabeto prima: ergo primus dies lanuarij est aegyptius. Item g. litera sequentis syllabę, est septima in alphabeto: ergo septima dies lanuarij à fine, est aegyptia, hoc est 25. Et similiter in caeteris dictionibus pro caeteris mensibus. Namque in his diebus perhibent Pharaonem & Aegyptios plagis diuinitus afflictos, tandemque submer sos. Quae obseruatio superstitiosa est. Et licèt tradatur à Sacrobosco, tamen deridetur à Campano. Romani etiam postridianos dies Kalendarum, Nonarum & Iduum atros & infaustos rebus gerendis habebant, eo quòd in illis infeliciter dimicatum fuisse notassent, vt ait Gellius, & Cassius Hemiria. Vel quia sicut Kalendae, Nonae & Idus Diis superis: ita postidriani Diis inferis dicabantur, vt ait Plutarchus, propter numerum parem, & perinde non faelices. De hebdomada, & Planetarum dominio.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
