# Opuscula mathematica 32

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, COMPVTVS ECCLE SIASTICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/32

Quem numerum appellant Calculatores, solarem cyclum, eo quòd ad bissextum anni solaris, annuosque recursus dominicalium literarum pertinet. Illi autem dies, qui super vltimam anni hebdomadam, hoc est, post vltimam anni sabbatum supersunt, efficiunt Concurrentes sequentis anni. Vnde cùm postrema dies anni sabbatum est; sequens annus nihil habet de Concurrentibus. Renouantur tamen Concurrentes ad Martium, post locum bissexti, vt patebit. Postulat autem ratio, ut Cyclus solaris exordium capiat à primo die anni, primoque die hebdomadae, prima litera alphabeti, primoque anno post bissextum. Ita, vt 4. 8. 12. 16. 20. 24. 28. anni in cyclo semper appareant bissextiles. Quibus suppositis (vt ratio exposcit) necesse est, vt annus praecedens initium Cycli, hoc est 28. Cycli praecedentis, desinat cum hebdomada in sabbatum. Vtque Concurren tes in primo anno sint zifra: quoniam nihil superfuerit integrae hebdo madae. Quare ordo literarum dominicalium talis erit. A, g, f, e, d, c, b, hoc est 1. 7. 6. 5. 4. 3. 2. Ordo autem Concurrentium talis. 0. 1. 2. 3. 4. 5. 6. Vnde fit, vt numerus literarum coniunctus numero Concurrentium, conficiat octonarium (in Concurentibus scilicet pro.o. sumpto. 7.) Verum in an nis bissextilibus singulis binae literae percurantur. & duo numeri Concurrentum. Et tunc ex literis vna à principio lanuarij vsque ad 24. die Februarii reliqua ad residuum anni accommodanda. Bis enim mutatur, ut dictum est. Ex binis vero numeris Concurrentium tenendus est posterior. Namque is cum Regularibus mensis (vt patebit) coniunctus ostendet feriam, à qua incipit mensis. Itaque cum ad annos Christi propositos quaeris Cyclum solarem; appone annis datis 16. & sum mam partire per 28. Quod enim superest, indicat instantem Cyclum. Si nil super sit, Cyclus est 28. Exempli gratia, instat nunc annus salutis 1567. quaero Cyclum Solis. Annis propositis. 1567. appono. 16. & habeo. 1583. hunc partio in 28. & supersunt 15. igitur instat annus Cycli quindecimus. De inuentione Bissexti, Concurrentium, & literae. SI ad annos salutis propositos vis bissextum, Concurrentes, & lite ram dominicalem reperirere; partire annos Christi propositos in 4. Si nihil superest, annus propositus est bissextilis: si aliquid, communis. Quod autem ex diuisione prosilit, indicat annos bissextiles elapsos. Illud itaque coniungito annis ipsis, quinario etiam superadiecto: sum mam diuidito per 7. quod enim superfuerit, erunt Concurrentes instantis anni. Hoc itaque quod supererit, vel 7. si nil superfuit, subtrahito ab octonario. & residuum computa in ordine literarum ab A.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
