# Opuscula mathematica 33

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, COMPVTVS ECCLE SIASTICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/33

Nam desines in literam dominicalem anni propositi; quae litera in anno communi renouatur à Kalendis lanuarij: in anno autem bissextili, renouatur à 25. die Februarii: sequens autem in ordine literarum renouatur ab ipso anni exordio. Exempli gratia, hoc anno 1567. volo praedicta comperire. Partior hunc numerum 1567. in 4. & proueniunt 391. supersunt autem 3. igitur tertius annus est à bissexto. Suntque an ni 391. bissextiles elapsi. Quem numerum iungo cum annis Christi propositis 1567. & conflantur 1958. quibus adiungo 5. & fiunt 1963. Quam summam diuido per 7. & proueniunt 280. atque supersunt 3. Concurrentes scilicet anni propositi. Subtraho hoc residuum 3. ab octonario. & relinquuntur mihi 5. Igitur quinta litera, hoc est, e. est litera dominicalis huius anni. Eodem processu vteris in reliquis casibus. non enim negotium est multi momenti. Illud autem notandum, quòd Dionysius Abbas Romanus cognomento Exiguus, anno salutis. 500. instituit primus computare annos à Christi natali. Cum antea ab imperio Dioeletiani computarentur. Hic etiam & Computi paschalis, & cyclorum, quibus Ecclesia vtitur, author fuisse perhibetur. De inuentione eorundem per Cyclus Solarem. EADEM & eodem modo per Cyclum Solarem inuenies. Sed pro quinario, senarium adiicies. Exempli gratia: in anno instanti Cyclus solaris est 15. Hunc diuido in 4. & proueniunt 3. quod iungo cum 15. & fiunt 18. cui addo 6. & habeo 24. quem numerum diuido, per 7. & super sunt 3, Concurrentes scilicet huius anni. Subtraho 3. ab octo, & relinquuntur 5. igitur quinta litera, hoc est e. litera est dominicalis huius anni. Et quoniam in prima diuisione supererant tria, idcirco annus est communis, & post bissextum tertius. Vnde constat, quòd prima litera scilicet a. nihil habet pro Concurrente. Deinde quotannis additur vnitas, & in bissexto binarius: septenario semper abiecto. In sequentibus autem 4. versibus ponuntur 28. dictiones, quarum primae literae sunt literae dominicales annorum, totidem cycli Solaris, quae ad anni principium renouantur, & iuxta exordium cyclo Dionysiaci, quo vtitur etiam Sacroboscus in suo computo. Fallitur, Eua, Dolo, Cibus, Adae, Gaudia, Finit, et, Cum, Botrus, Adhuc, Germinet, Cua, Dolet, Christus, Bella, Gerit, Finitur, Eo, Duce, Bellum, Ad, Grauidam, Fit, Dux, Cuncta, Beauit, Aue. De regularibus Solis. MARTIVS habet 4. pro regulari, quia d. litera ferialis in principio Martii, est 4. in alphabeto. Hoc idem fit in sequentibus mensibus. Vel iunge 4. cum 31. numero dierum Martii, & fiunt 35. quod diuidatur in 7. & superest o. Igitur regularis sequentis mensis erit 7. Cum relinquitur minus, quàm 7.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
