Latin
COMPVTVS ECCLE SIASTICVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
illud capiatur: similiter facies per singulos men ses succedentes, vsque ad Februarium; quem pones vltimum. De, ingressu Mensium. CONCVRRENTES iuncti cum regularibus singulorum mensium indicant ferias, in qua menses singuli ingrediuntur (abiecto tamen septenario, si summa septenarium excedat) Exempli gratia, ihuius anni 1567. Concurrentes, vt constitit, sunt. 3. Regulares Martii sunt 4. qui coniun cti conficiunt 7. ergo septima feria, hoc est sabbato ingressus est Martius. Item regulares huius mensis Decembris sunt 6. qui coniuncti cum 3. qui sunt concurentes anni, conficiunt 9. vnde abiectis 7. supersunt 2. Ergo December intrauit in feria 2. hoc est die Lunae. Et ita in caeteris procedes. De inuentione feriae per anno Christi. INSTAT hodie dies 18. Decembris huius anni 1567. Volo scire feriam huiusce diei. hic erit calculus. Partior annos completos scilicet. 1566. per 4. &perueniunt 391. qui sunt anni bissextiles elapsi, &vlterius anni duo, qui supersunt. Multiplico dictos annos per 375. &produco 571590. quibus addo 391. &conficio 571981. Hinc subtraho vnitatem, &supersunt 571980. quibus addo dies à principio lanuarij vsque ad hunc diem elapsos, diem scilicet 18. Decembris, qui sunt dies 352. Et sic aggrego dies 572332. à principio lanuarii immediatè Christi Natalem sequentis ad hunc vsque diem inclisiuè elapsos. Quos partior per 7. &perueniunt 81761 hebdomadae integrae: &supersunt dies 5. Et ideo feria quinta hodie instat. Similiter in quolibet anno proposito, &in quouis instanti die calculum tuum diriges. Aliter per Cyclum Solarem QUOD si velim per cyclum solarem id ipsum inquirere, cum huius anni cyclus sit 15. capio 14. annos perfectos, quos diuido per 4. &exeunt 3. inde multiplico eosdem per 36). &produco 5110. quibus addo 3. &fiunt 5113. his addo 352. dies scilicet elapsos à principio iani vsque ad diem 18. Decembris instantem, &aggrego 5465. quos partior per 7. &prodeunt 780. supersunt autem 5. Igitur hodie est feria quinta, sicut antea. Memento tamen in anno bissextili tribuere Februa rio 29. dies. Haec satis, quae ad Solis cyclum spectant. Nunc exponetur tabella ipsius Cycli cum literis, bissextis &concurrentibus dictas Regulas compacta. cyeue loluf. TEIEIEI Asgfsedsesb sasgfse sdseshasgf Litera dominicalis SI TI I6 I E F. Io . Io s. T* Coneuteneg. IETEIRE e sde sbsa sgfesdse sb Jaglfse(d scb] Litera dominicalis. LConcunentes.