Latin
REGVLARES SOLIS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
si subtrahamus vndecim, assumptis 19. vbi subtractio fieri non potest. Et si nihil supersit, substitutis 19. Robertus autem miscuit istan regulam cum regula lo. Sacroboschi. Praecepit enim, si numerus non sit maior, quàm 11. vt addantur octo. quando autem maior, vt subtrahantur vndecim. Atque hoc modo, illic vitat laborem abiiciendi, hic assumendi 19. Laudandus quidem tali artificio. Sed in discussio ne iunctionum &embolismorum, tam ipse, quàm Campanus, &Ioannes sunt nimium curiosi: praesertim cùm Ecclesia procedat per integros dies. Mihi verò satis est ostendisse conuenientiam 19. annorum solarium cum totidem lunaribus: permisso interim situ auri numeri licut disponitur per dictos versus in Kalendario. Item retrocessionem sedium aequinoctiorum, &lunationum, secundum calculum Alfonsi; quem omnes Astronomi sequuntur. Nam disserere de suppositionem, Albategni, vel Tebitii, superuacuum esse duxi. De Epacta, &eius inuentione. EPACTA nihil aliud est, quàm excrescentia solaris anni super lu narem, hoc est, dierum 365. supra dies 354. Et ideo primus cycli Rina ris annus nullam habet Epactam, cum excrescentia nondum praecesse rit. Sicut primus cycli solaris annus nihil habet concurrentium, cùm dies post integram hebdomadam abundans nondum praecesserit. Vnde errant, qui primo cycli lunaris anno vndecim dant pro Epacta, quae danda est secundo. Vt igitur Epactam anni propositi inuenias, quaere cyclum lunarem. talis anni: &eius numerum multiplica per 11. (prius vnitate subtracta) &productum partire per 30. nam residuum indicat Epactam anni propositi. Exempli gratia, nunc in anno salutis instanti, cyclus lunaris est 10. hinc minuo vnitatem, &supersunt. 9. quod multiplico per 11. &proueniunt 99. quem numerum partior in 30. &supersunt 9. Epacta scilicet anni instantis. Vel, si vis per Epactam alicuius anni comperire Epactam anni sequentis; minue ab ea 19. assum ptis 30. si subtractio fieri nequit: sic enim superest Epacta sequentis anni. Vel adde propositi anni epactae 11. abiectis 30. si aggregatum excesserit 30. &conflabis Epactam sequentis anni. Vel sic partire cyclum lunarem anni propositi per 3. &si superest vnum, minue à numero ipsius cycli vnitatem: Si duo, adde eidem numero 9. Si superest nihil; adde ipsi numero 19. abiectis tamen 30. cum summa tricenarium excedit.