# Opuscula mathematica 42

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, REGVLARES SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/42

Itaque Hermetem heliopolis episcopum oraculo tunc admonitum, vt fieret, fuitque praeceptum hoc in Nicena Synodo per Syluestrum & Constantinum con gregeta, confirmarum. Sed primi mensis exordium Anatholius Laodinensis episcopus anno saluus 280. Dionysius abbas anno Domini 500. Beda presbyter anno salutis 700. declarauerunt esse ipsum vernum aequinoctium. Igitur vbicunque ab octauo die Martii in xalendario re peritur anni propositi aureus numerus, ille est index lunae paschalis. Et à tali die numerando 14. lunam semper desines, aut in 21. diem dicti men sis (vbi Dionysius praeditus statuit ęquinoctii locum) aut post eum diem Nota igitur diem 14. lunae: nam proximè sequens dominica erit Pascha. Neque obstat, quòd tani aequinoctiorum, quàm lunationum sedes, vt dictum fuerat, retrocesserint. Cum quibus si paschę locus retraheretur. aut, si intercalatis diebus, anni vel mensium exordia transferentur; om nis fastorum, annorum & temporum supputatio confunderetur. Quare, iudicio meo, seruandum est semel traditum à maioribus praeceptum: vt retrocessio prędicta per veteres xalendarii notas signata sit antiquitatis tantae venerabile testimonium. Tum etiam, quia certum est, non posse Ecclesiam in hoc animaduertere ac speculari astronomicas minutias, suo tantum aureo numero, suaque dominicali nota contentam. Frustra igitur ac multo curiosius, quàm decebat, Paulus de Mildeburgo Foroseproniensis episcopus ingenti volumine, loannes Regimontius, loannes Stoflerinus, loannes Lucidus, Petrus Pitatus: aliique quotidie super hac re disputant. Quippe qui magis vt ingenium ostentent, quàm vt necessitati satisfaciant, laborant. Cognito igitur die paschae, retrocede per 46. dies, & inuenies feriam 4. Cinerum. A qua per 17. dies rursum retrogradiens venies ad dominicam 70rt. Item à paschatae numetatis 40. diebus celebratur Ascensio. Et inde diebus decem exactis, Pentecoste. Post quam 11. diebus interiectis, occurret Eucharistia. Aduentus Domini incipit in ea dominica, quae à 27. Nouembris vsque ad diem tertium Decembris occurit. Quatuor autem tempora icinniorum occurunt in feria quarta, sexta & sabbato post festum S. Luciae, post primam dominicam Quadragesimae, post Pentecosten, post festum S. Crucis in mense Septembri. Cyclus Indictionis innouatur ad Septembrem. Adde autem annis salutis instantibus ternarium, & aggregatum partire per 15. Nam residuum post diuisionem indicat instantis anni Indictionem. Si nihil supersit, instat inductio 25. Nunc exponam tabellam cycli luna ris, Epactarum, Clauium, Aequationis, & literae Martyrologij ex praeha bitis quidem regulis contextam. NN T T T. TCT s I. Te e m a se s s che sseqsunants. σsii fiis; siaf25s6 si7s28so siosi sizsi 314 s1 5l16l 7 si 8sepic.. ehe se sa seus se so se se sesue salba seasi heso se sene, Asose sase T sesssi ssefi sum sa so lp Iasr I CIe suenmns. TIITase BIe seT. TRe Te e Io sase sennne. De cyclo Paschali. CYCLVS Paschalis continet omnes diuersitates in celebratione

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
