Latin
REGVLARES SOLIS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 44
Unproofread scanNot analysed yet
Festum tubarum fiebat prima die mensis septimi, in qua buccinabant cornibus pecorinis: quo niam ea die liberatus fuerat Isaac, ne immolaretur, &pro eo substitutus fuerat Aries. Immolabantur vitulus, aries &agni septem; &hircus cum libaminibus. Festum, propitiationis 10. die mensis praedicti: quia tunc redies, Moyses ad populum, retulit Deum plancatum super offensam vituli conflatilis, tunc ieinnabant, &sanguine vitulę ruffae expiabant tabernaculum; &immolabantur ea, quae in festo tubarum. Scenephegia, id est, tabernaculorum constructio 15. die dicti mensis per 7. dies habitabant in tabernaculis, in memoriam 40. annorum in deserto peractorum: octauo die fiebat collatio in pauperes: cum iisdem immolationibus, quibus in Phase, &Pentecoste. Et sabbatum quod in illis 7. IN OIII. diebus cadebat, sabbatum magnum vocabatur. omοὐ ποε De festis noui Testamenti. MIVII NON dubium igitur, quin ab his legis veteris ceremoniis emanauerint festa temporis gratię. Itaque nos Christiani, pro sabbato quietis veteris, Dominicam obseruamus: quae quietem aeternae vitae representat. Pro Neomenia, festum beatissimę Virginis, quę sicut Luna Stellas, sic virgines &cęlicolas dignitate praecellit. Pro Phase, Pascha resurrectsonis, quae post cruentum vitae mortalis transitum, confert beatitudi nem nunquam terminandam. Pro Pentecoste legis, Charismatum Sancti Spiritus infusionem, &septiformis gratiae munera. Pro festo Clangoris &Isaac liberati, Martyrum victoriam ac triumphum, iactura corporis, animae gloriam adeptorum. Pro festo Propitiationis, Confessorum memoriam, qui meritis &precibus veniam nobis procurant. Pro Scenophegia demum, templorum dedicationem, ne quid praetermittatur. De distinctione temporum. DISTINGVENDVS est &annus in partes, Aut enim agimus tempus peregrinationis, aut distinctionis ętatum, Aut aduentus expecta ti. Tempus peregrinationis potest esse duplex. Aut scilicet vitae contem platiuę: &hoc agimus in eo interuallo, quod Epiphaniae &Septuagesimae interiacet, in quo moralia leguntur. Aut vitae actiuae, quod representamus à Pentecoste ad Aduentum, quando scilicet historiae Regum &Prophetarum recitantur. Tempus distinctionis aetatum agimus à Septuagesima ad Pascha. Nam in dunica Septuagesimę repręsentatur exor dium Mundi &primae aetatis ab Adamo. In dnica Sexagesimę, initium se cundae aetatis à Noe. In dominica Quinquagesimae, initium tertiae aetatis ab Abrahamo. In dominica Quadragesimae initium quartae aetatis a Moyse. In sexta dominica, initium quintae aetatis à Dauide.