# Opuscula mathematica 45

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, REGVLARES SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/45

In dominica de passione, initium sextae aetatis à Christo Saluatore. Sic in paschate representatur aetas septima, quae pertinent ad glorificationem. Et in eius octaua vniuersalis Resurrectio, & vita aeterna. Qui numerus aetatum representatur etiam per numerum dierum septimanae secundum singu lorum proprietatem, & planetarum, à quibus denominantur, qualitatem. Tempus expectationis repraesentatur in Aduentu. Et potest intelligi quadruplex aduentus. Scilicet iudicii nouissimi. Saluatoris mundum terrestrem visitantis, peccatorem reconciliantis. Et ad gloriam vocantis Quae omnia & singula patent per lectiones & euangelia, quae tunc in of ficio diuino per dominicas recitantur: & essent pluribus verbis, & mul to latiùs explicanda. De festorum conuenientia. QVO autem ad festa particularia tangendae sunt & quaedam congruentię. In primis congruum fuit, vt Pascha festorum praecipuum celebraretur, quando duo luminaria praecipua sunt in situ suo dignissimo, scilicet Sol in puncto aequinoctii verno: & Luna ex opposito in suo pleni lunio. Pentecosten post septies repetitam septimanam: propter septiformem septem charismatum gratiam. Item Christum lucis & ueritatis authorem nasci decuit ad initium crescentis luminis, hoc est, in imo solstitio, & exordio solaris ascensus. Et perinde Pręcursorem eius, ad initium decrescentis lucis, hoc est in aestiuo solstitio, nascentem inferre Saluatoris aduentantis praeconium. Quandoquidem hoc decrementum vmbran ac figuram veteris testamenti terminabat. Illud vero lucis crementum exor dium luminis ac significatae gratiae deno tabat. Quibus suppositis con uenientissimè sequitur, vt Virgo beatissima, ad aequinoctium vernum con cepto diuino Verbo, ad montana properaret, cognatam Helisabetam sub sexto mense grauidam visura, & trimestris visitationis officium exhibitura. Post haec 40. dies à partu Purificationem postulabat. Nam eiusdem Virginis natalem & conceptum oraculo innotuisse, constat. Demum, quando poterat ad gloriam assumi conuenientius, quàm ad id tempus, quo Virginis signum recipit Solem e regia domo prodeuntem? Sed Apostolorum ac discipulorum memoriae ita Kalendarium, quasi Stellae cęlum, adornant. Et successiuè Theologi caeteri ac pontifices. Matthias diem intercalarem sortitus est, sicut ipse apostolicum numerum pro Iuda inter calatus suppleuit. Philippus, & Iacobus, Maii mensis initium adornarunt à maioribus denominati. Stephano, propter martyrii primatum locus post Saluatoris natalem datus: subsequente Ioannis quamuis dilecti memoria.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
