Latin
DE QVADRANTE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 51
Unproofread scanNot analysed yet
DE QVADRANTE. QAM simplex ac facile, tam necessarium ac commune instrumen tum fuit Quadrans: quod inde nomen sortitur, quòd sit quarta circuli pars. In cuius dextra semidiametro bina (vt in Quadrato) fo ramina sunt applicanda: per quae dum transmittitur Solaris radius, aut Lunaris, siue astrum quodpiam inspicitur: filum cum perpendicu lo à centro instrumenti (quod est concursus semidiametrorum) liberè dimissum indicat ipsius luminaris, aut astri celsitudinem: quantus sti lum est arcus periferiae in limbo instrumenti, in 90. gradus distincto, quae filo, ac reliquae diametro interiacet.