# Opuscula mathematica 57

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, DE QVADRANTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/57

Quae doctrina inseruiet etiam ad duarum vrbium seu locorum in terra positorum intercapedinem captandam. Nam gradus conuerti possunt ad stadia, vel milliaria: si singulis gradibus 70. passuum millia vendicaueris. Si ergo stellarum, vel locorum fuerit vna longirudo, & latitudines eiusdem nominis: tunc latitudinum differentia erit earum distantia. Si latitudines diuersorum nominum: earum congeries conflabit remotionem. Si autem longitudines differant per semicirculum, & latitudines sint eiusdem nominis: tunc latitudinum congeries subtracta semicirculo relin quet distantiam. Si latitudines fuerint diuersorum nominum, earum differentia dempta de semicirculo residuabit distantiam. Quòd si tunc latitudines sint diuersorum nominum & aequales: in eo casu astra, vel curbes erunt oppositae per diametrum: qualis est in terra situs Antipo dum. Hìc & illud attende, quòd si fortè stellarum altera iaceat in eclyptica, & longitudinum differentia sit quadrans circuli (tunc quantacunque & quorsumcunque sit latitudo reliquae stellae) iam in eo casu earum distantia semper habet circuli quadrantem. Nam tunc locus stellae in eclyptica iacentis est polus circuli latitudinis reliquae stellae: & perinde per quartam circuli ab eo vndique remouetur. Id idem dic de locis duobus vel ciuitatibus, si earum vna sit sub aequinoctionali, & longitudinum differentia sit quadrans, quantacunque sit reliquae latitudo. Quòd si astrorum vel locorum situs aliter se habeat: tunc eorum distantia in globo astronomico seu geographico, poterit captari officio circini: sicuti fieri solet in charta nauigatoria per scalam milliarium. Quòd si globo astronomico, seu Pappi mundo sphaerico careas, cum descriptione astrorum aut vrbium, oportebit te vti calculo sinuum: sicut in astronomicis quaestionibus affatim tradidimus, ad habendam ipsam stellarum seu locorum distantiam. Sed nos hic geometrico lineamento in planitie vna, talem distantiam eliciemus, sic: Describatur circulus a hed. super centro e. tanti spacii, vt in gradus bene distingui possit. Sitque arcus a b. differentia longitudinum stellarum vel locorum: ductisque dia metris a e. be. Ponatur arcus a c. latitudo loci vel stellae a. arcus verò b d. latitudo loci vel stellae b. Mox à punctis c d. ducantur perpendiculares Cf. quidem ad a e. & dg. ad ipsam be. Quae perpendiculares sunt ipsarum latitudinum sinus recti, inde ducatur g f. super quam eri gantur perpendiculares fh. & gk. singulae suis conterminis fe. gd. aequales. Demum ducatur recta hk. quae tanquam chorda respondeat arcui mn. Hic enim arcus erit distantia quaesita stellarum seu locorum.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
