# Opuscula mathematica 61

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, DE QVADRANTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/61

Item notandum quòd circulus ad Quadratum suae diametri se habet, sicut 11. ad 14. Sphaerae verò so liditas ad cubum sphęricae diametri, sicur 11. ad 21. Verum haec & alia huiusmodi pertinent ad geometriam. Hinc magnitudo molis terrestris coniici poterit: & simul certissimè 23 concludi multo maiorem esse terrae, quàm aquę corpulentiam; & proculdubio decipi aliter sentientes. Verùm de magnitudinibus tetrae, lu minarium, astrorum & distantiis scripsere Aristarchus, Ptolemaeus, Alfraganus, Tebitius, & alii recentiores. Quorum sententias nos in summam collegimus, & in calce Cosmographiae dialogorum exarauimus Cognitis autem duorum locorum longitudinibus ac latitudinibus, & quantum ab his singulis distat terrius locus; poterit ex distantiis perpendi longitudo ac latitudo tertii loci. Idque per scientia n triangulorum sphaeralium. Vel si distantiarum arcus parui sunt, vti possumus geometria linearum rectarum: sicut in calculo Eclypsium, pro minutis casus, per latitudines ac visuales diametros, supputandis, propter paruitatem arcuum facere consueuimus. Id idem intellige, si per loca duarum stellarum cognita, & earum distantias ad tertiam, volueris & ipsius tertiae locum in longitudine & latitudine indagare. Vnde Corollarium illud infertur Ioannis Regimontii magnum. Si duarum stellarum tantum, aut ciuitatum constet longitudo ac latitudo, omnium verò distan tiae inter se notae sint; notescent etiam singularum longitudines ac lati tudines, stellarum scilicet respectu zodiaci: ciuitatum verò, respectu Aequinoctialis. Sed haec satis, quo ad locupletandam practicam Quadrantis. Nam scientia triangulorum planorum, quo ad speculationem, in elementis: Sphaeralium in Sphaericis. Quo ad praxim & calculum, in quę stionibus Arithmericis & geometricis, ac simul Astronomicis copiose traditur. Nunc libanda est instrumentorum reliquorum maxime com munium materia.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
