# Opuscula mathematica 65.1-4

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, 65.1 to 65.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/65.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/65.1

Vnde manifestum est, quòd Aequinoctialis, horizon pro vertice polum habens, duo Tropici, circulus arcticus, antarcticus, & omnes eorum paralleli siue per Solem, siue per Stellas, aut quaecunque puncta in Sphaerae superficie descripti, & Climatum, praedicto modo in planum tangens proiecti, vmbras faciunt circulares, hoc est circulos concentricos, & commune centrum in polo contactus (quod est Astrolabi centrum) habentes. Verùm hanc circulorum proiectionem Astronomi terminant in Tropico Capricorni, pro vsu instrumenti: ne descriptio moderatum excedat terminum. Vt si Sphaera intelligatur a be d. in qua polus meridionalis sit punctum a. Centrum Sphaerae e. Axis Sphęrae ae c. Polus borealis & pu ctum contactus in plano sit c. Diameter aequinoctionalis b e d. cuius vmbra plano erit lom. Hyemalis Tropici diameter fg. Et eius vmbra n0. quae terminat limbum instrumenti. Diameter aestiui Tropici hk. Cuius vmbra p que recta. Quae diametri, sicut & omnium parallelorum sunt inter se aequidistantes. Quòd antem vmbrae in plano similes sint suis periferiis patet per collationem & aequalitatem triangu lorum sub lineis radialibus & chordis arcus subtendentibus contentorum Obliquorum quoque circulorum in Sphęra exitentium vmbrae in planum subiectum circulares proiiciuntur. Intelligat in meridiani a bc. planitie circulus siue ma ior, siue minor in planum subiectum obliquus: cuius diameter b d. & plana superficies in rectum insistens ipsi meridiano. Dico, quod talis circuli vmbra in planum tangens proiecta circulus est. Producantur enim radiales lineę à polo meridionali a. vsque ad planum tangens. rectę ab f. a dg. Et agatur ipsi fg. parallelus bh. Eritque angulus f aequalis angulo a bh. & perinde angulo a db. (quia super aequos arcus a b. a h. sunt) & ideo simile est triangulum a fg. triangule ad b. Quam ob rem, in cono, cuius vertex punctum a. basis autem cir culus bd. planum subiectum subcontrariam facit sectionem ipsi basi. Et perinde sectio in plano facta (quae vmbra est basis circularis b d.) circulus est, cuius est: cuius diameter fg. sicut in Conicis ostensum est, Et similiter, si pro meridiano a b c. quilibet circulus maior per polos ac. incedens sumatur. quod erat demonstrandum.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
