# Opuscula mathematica 65.5-8

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, 65.5 to 65.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/65.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/65.5

Vnde manifestum est, quòd tam eclyptica, quàm horizon obliquus & eorum paralleli, & omnis alius circulus in Sphaera, siue maior, siue minor in planum subiectum inclinatus, proiicitur in plano ipso in vm bram circularem. Quoniam scilicet (vt dictum est) subcontraria sectio Coni scaleni, circulus est. Verùm vmbrae circunferentiales non sunt ar cubus suis similes. Nam vmbra longius proiecta, in maiorem circunfe rentiam proiicitur. Vnde semicirculus Eclypticae meridionalis proiicit vmbram in plano semicirculo maiorem: borealis verò minorem. & circunferentia vmbrae Capricornum repręsentans maior est, quàm duodecima pars circuli. Cancrum verò repręsentans vmbra, est minor, quàm duodecima pars. Signa verò à Solstitio ęqualiter remota proiiciunt arcuales vmbras aequales. Quae omnia sequuntur ex collatione triangulorum sub lineis radialibus & chordis arcus singulos subtendentibus contentorum: & ex eorum inaequalitate, aut aequalitate. Circulorum in Sphaera plano subiecto ęquidistantium vmbrę in pla no ipso circulares, tam centrum, quàm polum sortiuntur in ipso conta ctus puncto, qui polus est Sphęrę, & Astrolabii centrum. Patet hoc, quoniam axis Sphaerae est talium circulorum communis axis & communes poli. sicut in antepręmissa fuit ostensum. Vnde horizon habens pro zenit ipsum mundi polum sortitur centrum & polum in cenrro instrumenti. Namque est vnus & idem cum aequinoctiali. Nec secus ęquatoris paralleli, scilicet Tropici, Arcticus & Antarticus: quandoquidem communes polos, & in plano instrumenti commune centrum habent. LINEA recta à polo radiante deducta, orthogonaliter secans diametrum circuli obliqui maioris in Sphaera descripti, cadit in centrum vmbrae circularis dicti circuli, in plano: & est ęqualis semidiametro ipsius vmbrae. Vt, si in plano meridiani ab cd. intelligatur diameter circuli ad planum subiectum inclinati, quae fit bd. quam linea recta a kh. orthogonaliter secans in puncto kcadat in punctum h. in plano. Dico tunc, quòd punctum h. est centrum vmbrae circularis à circulo b d. in planum proiectę. Producantur enim rectae a b. à d. in planum ad puncta fg. cadentes: eritque fg. diameter circularis vmbrae proiectae. Namque, vt in antepręmissa ostensum est, triangulum a b d. ęquiangulum est triangulo a fg. & perpendiculares ac. a k.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
