Latin
DE ASTROLABI THEORIA ET FABRICA
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 70
Unproofread scanNot analysed yet
secans orthogonaliter ducatur a kh. Eritque punctum h. per sextam, centrum circuli in plano Astrolabi: cuius diameter fg. circuli, inquam, incedentis per fg. polos eclypticae, per quos incedent alij circuli diuidentes ipsam Eclypticam: per querum centra omnia incedit linea recta in plano Astrolabi ducta per punctum h. &orthogonaliter secans ipsam fg. quae linearis vinbra est paralleli ipsius Eclypticę: in cuius paralleli pla no iacet linea recta akh. Sed Eclypticae diameter no. proiicitur in planum per radios a n. a 0. productos ad puncta pero que terminantes eius diametrum. pqu. in plano instrumenti. Item linea alm. orthogonaliter secans diametrum no. &cadens in plano ad pun ctum m: indicat ipsum punctum m. centrum circuli, cuius diameter no. proiicitur in rectam pqu. Quippe quae in ipso puncto m. per aequalia secatur, per sextam. circuli, inquam, vel Eclypticam vel horizontem obliquum repraesentantis: cuius axis (ut diximus) bd. polique b d. Hoc itaque pacto diuidetur tam Eclyptica, quàm horizon obliquus per circulos per utrunque polum ductos. qui Arabicè azimut uocantur. PARALLELI autem circulorum maiorum ducuntur per terminos dinisionum in linea meridiana: &singuli centrum habent in medio puncto fui diametri. Ex quibus quidem parallelis vnus, qui ince dit per polum radiantem, proiicitur in lineam rectam, quae transit in plano Astrolabi per centra circulorum descriptorum per polos ipsius circuli maioris &ipsum diuidentium. Caeteri verò paralleli proiiciuntur in vmbras circulares hinc &inde à dicta recta polum ipsius circuli maioris circumambientes, nec concen tricos, propter inaequales differentias diametrorum. Inspice pręceden tis descriptionem, in qua circulus ab e d.