Latin
DE ASTROLABI THEORIA ET FABRICA
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 72
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hoc nostro tempore (quoniam A ux eccentricus Solaris est in principio Cancri Sol peragit semicirculum aestiuum zodiaci in diebus ferè 187. scilicet a die decimo Martij, vsque ad 13. Septemb. reliquum verò semicirculum in diebus 178. Colligam nunc faciei Astrolabi descriptionem, repetitis regulis. Sit Aequator in plano instrumenti per tertiam, &per vndecimam descriptus ab ed. cuius centrum e. iam linea me ridiana b d. vtrinque in indefinitum producta &per radios, vt octaua docuit, diuisa iu partes ordinatas vtrinque à cen tro e. hoc est in spacia singula ternorum, quinorum, aut senorum graduum, secundùm capacitatem instrumenti: quae spacia vtrinque à centro e. crescunt, vt in octaua fuit ostensum. Iam ex his semidiameter aequatoris e b. assumet 90. Positoque spacio bf. graduum 23 1/5. Solaris maximè declinationis. per punctum f. super centro e. describetur periferia Tropici Capricorni. Ponatur &totidem graduum linea bo. &per (o punctum o. ibit Tropicus Cancri. Vnde periferia zodiaci, deduce tur per puncta fg. quae puncta includunt gradus 180. Sumatur sub polo e. spacium le. graduum 40. vt tanta sit, exempli causa, latitudo propositae regionis. &supra aequatorem linea bk.