Latin
SVPEREST
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 75
Unproofread scanNot analysed yet
Item de lineis horarum inaequalium satius tacere duxi: quoniam neque periferiae, quoniam neque periferiae, quae in dorso, neque illę quae insanè Astrolabi delineari solent, certis innituntur geometrię fundamen tis. Vnde melius existimo, eas ex supputatione horarum aequinoctialium elicere. Adde, quòd horae, in quibus distinguitur successiuum dominium planetarum, non sunt 122 partes arcuum diurnorum ac nocturnorum, ut communiter astronomi opinatur; sed debent esse spacia temporum, in quibus quindeni gradus de zodiaco peroriuntur. Vt sicut horę ęquales sequuntur Aequinoctialis eodem semper tenore procedentis distinctionem; ita horę inęquales, siue temporales cum arcubus zodiaci successiue orientibus computentur. Quo fit vt horę temporales vnius diei, uel noctis non sint 1322 partes diei uel noctis: sed inter se inaequales: quantas postulat singulorum arcuum zodiaci aequalium mora ad exoriendum. Quòd &si ratio uideatur postulare, nihil tamen decerno: esset enim res longiori tractatu discutienda. Quem ad modum in ipsa domiciliorum 12. diuisione non parua inter Astronomos controuersia uersatur. Et adhuc sub iudice lis est. Sed de his alibi. Regula uolubilis in dorso circa clauum centralem instrumenti Arabicè uocatur Allidada. In qua linea recta per centrum ducta dici solet linea fiduciae, super quam directe locari debent foramina tabellarum, ipsi regulę in cultrum inhaerentium. Quę transitum solaris, lunarisue radij, uel stellę uisionem transmittant ad obseruandam altitudinem. Almuri autem uocatur index in Aranea principio Capricorni in limbo adhęrens, ad iudicandos, supputandosque gradus exterioris limbi, per quos Aranea tota circum cetralem clauum uersata circumducitur. Haec de Theoria, structuraque Astrolabi pro modulo compendij satis esse duxi: arbitratus prolixitatem sicut non prodesse crassis, ita obesse acutis ingenijs. Nunc ad usum paucis explicandum ueniemus. Vsus Astrolabi. SVSPENSO igitur ex armilla instrumento, ut libere, atque ad perpendiculum pendeat; vertatur sic pendens, in cultrum versus astrum, quod ob seruatur. Et eleuata aut depressa Regula, ita ut Solis, Lunęune, aut astri radius perforamina tabellarum transmittatur: capiatur in limbo graduum numerus inter regulam &diametrum dorsi transuersam con prehensus: tanta enim erit Solis, lunaeue, aut stellae altitudo. Mox in faciem Astrolabi uoluatur super clauum suum centralem Aranea, donec locus Solis vel astri cadat super parallelum siue Almucantarat horizon tis, qui determinat altitudinem in dorso cludion acceptam, super partem quidem horizontis orientalem, si obseruatio fuit meridiana: aut occidentalem, si fuit post meridianam. Sic enim Aranea cum zodiaco, &locis stellarum in ipso instrumento sistetur ad situm caelestis zodiaci: &quidquid de Aranea in Astrolabo super horizonte extat: sic &in caelo extat. Et quidquid ibi latet sub horizonte: latet etiam de caelo.