# Opuscula mathematica 85-2

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/85-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/85-2

Cap. III. Regulae. TIs praelibatis, sequuntur regulae. Prima. Omnes lineae, quae ho Tras a meridie ceptas distinguunt, in horologio horizontis obliqui, & verticali & Aequinoctiali, se inuicem super axe intersecant. Sed in ho Secunda rologio meridiano & horizontis recti sunt aequidistantes. Regula: duae lineae ex his quae horas ab occasu distinguunt per quadrantem remotae à linea ex his, quae horas à meridie terminant, in omni ho rologio, in vno se inuicem puncto, cum tali linea super lineam aequinoctialem intersecant: sed in horologio aequinoctiali aequidistant. Tertia Regula: duae lineae horariae tangentes vtrinque aequaliter remo tae à linea horaria secante cum ipsa in vno se inuicem puncto secant. Quarta Regula: sequitur ex secunda lineae horariae ab occasu secant lineam aequinoctialem in ijs punctis, in quibus eandem secant lineae ho rarum à meridie ceptarum. Quinta Regula sequitur ex tertia. Nam quando tres circuli, duo tangentes à medio secante aequaliter remoti habent communem lineam pro sectione; tunc duae lineae horariae, (quas faciunt duo circuli ex illis) in plano horologij aequidistantis reliquo circulo, sunt aequidistantes. & huius circuli linea euanescit in dicto plano: quia non secat ipsum. Sexta Regula est, quòd distantiae linearum tangentium à linea secante, considerantur in punctis contactuum periferię, & in puncto sectionis. Septima Regula: Planum horologij sistendum est ad aequidistantiam alicuius notabilis circuli: cuius situs est facilis cognitu. vt pote planum horologij aequinoctialis sistetur ad aequi distantiam aequatoris. Planum horologij horizontalis ad aequidistantiam horizontis. Planum horologij verticalis ad ęquidistantiam circuli verticalis. Planum horologij meridiani ad aequidistantiam meri diani.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
