# Opuscula mathematica 85

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, LINEIS HORARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/85

Adde sex parallelos hinc & inde totidem ab Aequatore, per crementa binarum ho rarum dispositos: & est secunda diuisio, quae habet 19. circulos. Adhuc, si per polos ducantur 12. circuli secantes, per singularum horarum spacia; & per puncta diuisionum 24. tangentes (vt dictum est) cum Aequatore facient 37. circulos magnos. Demum accumula super hos etiam numerum parallelorum 24. per singularum horarum crementa (vt diximus) distributorum, in quorum medio Aequator maximus incedit. & conflabis 61. Quod mirabile mihi videtur: quoniam hi numeri 7. 19. 37. 61. sunt numeri hexagoni aequianguli, dignitatis eximia; quoniam super vnitatem successiue aggregati, construunt cubos per ordinem. Denique Regula haec obseruanda: quòd vbicunque se inuicem secant duo circuli horarij in sphaera, communis eorum sectio est diameter vtriusque ac mundi. & tunc, si planum horologij secet talem diametrum, in eodem puncto secant se inuicem lineae horariae talium circulorum in ipso plano. Si autem planum aequidistet diametro, secans tamen planities circulorum: tunc lineae horariae sunt aequidistantes in plano horologij. Si verò planum aequidistet vni ex circulis horarijs: tunc eius linea horaria euanescit, apparente reliqua. Super linearum sectione, & Aequidistantia

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
