Latin
Cap. III
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 87
Unproofread scanNot analysed yet
quanta est latitudo Messanae hîc in freto Siculo. At b e. perpendicularis ad diametrum a c. ad quam &perpendicularis sit C f. cui ad punctum f. concurrat linea db. &a b. producta ad punctum g. Demum bh. perpendicularis ad ipsam cf &connectatur bc. Ex hac enim descriptione pendet speculatio &fabrica horologij tam horizontalis, quàm verticalis. Nam recta a bg. est axis mundi, a c. linea meridiana in horolologio horizontali C f. linea meridiana in ver ticali plano horologij bc. communis sectio meridiani &aequatoris be. stylus perpendicularis ad planum horologij horizontalis bh. stylus perpendicularis ad horologium verticale, a. quoque punctum, in quo lineae horarium à meridie in horologio horizontali se intersecant. g. autem punctum, vbi lineae praedictae sese in plano horologij verticalis inuicem dispescunt. De quarum linearum numero est ipsa meridiana linea a c. in plano horizontalis. &ipsa cf. in plano verticalis horologij. Ipsum autem c. punctum, in quod cadit vmbra meridiana aequinoctialis, in confinium vtriusque horologij Hic notandum, quòd si a g. axis sit funis intentus; iam eius vmbra iudicabit horam à meridie. Nam ad instans meridiei cadet super ipsam ac. meridianam, &successiue super reliquas lineas antemeridianas &postmeridianas, vel in earum interstitijs. &similiter in horologio verticali, in meridie cadet super C f. meridianam, &super alias eiusdem plani ver ticalis, vel in earum interstitijs. Vnde vmbra talis funis erit communis iudex in vtroque horologio, horizontali, scilicet &meridiano. (quod &fieri poterit pro horologio meridiano, in quo lineae horariae praedictae sunt aequidistantes.) Igitur &punctum b. quod est vertex tam styli be. quàm styli bh. iacens in ipso axe ag. proiiciet ex tremitatem vmbrae ipsius styli in lineam horariam horae instantis, vel in earum interstitium: &iudicis officio fungetur pro vtroque horologio. Quo si eonos in primo capite memoratos recolis, intelliges rectam hbk. iacere in lateribus conorum continuatis: &esse tactum communem horizontis &cono rum. Item intelliges lineam dbf. continuare latera opposita eorundem conorum: uibus planum circuli horae duodecimae ab occasu tangit eosdem conos. Quae dbf. iacet in plano meridiani ab c. secante conos praedictos per axem ab g. Item aduertendum, quòd in plano horizontalis horologij, per punctum a.