# Opuscula mathematica 90

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/90

Cap. V. ptione. COLE existente in aequatore, vmbra iudicis per totum diem desinit in vtroque Solario in lineam aequinoctialem Ic. Quando autem Sol erit in Tropicis, ac parallelis per principia mediorum signorum ductis, vmbra terminabitur in periferijs curuis hyperbolarum. Sicut igitur linea Ic. aequinoctij, per principia Arietis, & Librae, Tropici per principia Cancri, & Ca pricorni. Ita alius per principia Tauri & Virginis. Alius per principia Geminorum & Leonis. Alius per principia Aquarij & Sagittarij. Alius per principia Piscium & Scorpionis parallelus incedet. Itaque ex descriptione prima sumo triangulum ab c. Et producto radio bc. ęqui noctiali per tV. puncta, lineabo super centrum b. perife riam FtS. cuius dimidia r t. t8. sint maximae Solis de clinationes. & super chordam r8. describam semicirculum TVS Cuius quadrantes TV. VS. singuli secentur in tres aequos arcus. & à punctis diuisionum cadant perpendiculares ad chordam rS. occurrentes ad periferiam FtS. & puncta occursuum copuletur cum centro b. per 7. lineas rectas. quarum vna est bct. radius Solis aequinoctialis. Extremę autem br. b s. radij Solis in Tropicis. Binae verò, & binae mediae, radijs Solis in principijs mediorum signorum constituti. Qui radij in arcu res. deter minant Solis declinationes in eisdem locis. Hunc circuli sectorem cum suis radijs ad Solis parallelos per principia signorum ductos terminatis, voco Zodiacum horologij. Quem intelligo circunduci circum axem mundi ab g. ita vt radius aequinoctij bt. semper instet perpendicularis ad axem ab g. Nam per talem motum, radius vt qui semper fertur in plano Aequatoris, describet in plano horizontalis horologij rectam, quae dicitur aequinoctialis linea. Radij autem br. b s.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
