# Opuscula mathematica 98-2

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. VIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/98-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/98-2

Cap. VIIII. ENIQUE in omni horologio notandum, quòd planum sui cir Pculi aequidistantis (qui circulus in horologio horizontali est horizon, in verticali verticalis, in meridiano meridianus: in aequinoctiali Aequator) transit per cacumen styli proijcientis vmbram & per planitiem labrorum vasis ipsius horologij (quae labra sunt summitates pa rietum horologij eiusdem altitudinis cum stylo.) Vnde si ponatur super cacumen styli filum radens planitiem labrorum, & aequidistans ali cui lineae horariae in fundo vasis descriptae; tale filum signabit lineam horae eiusdem in planitie dicta. & tunc linea fundi cum lineis labrorum connectenda est, per lineas in parietibus lateralibus ductas. Nam cir culus talis lineae horariae sortitur planam superficiem ductam per cacu men styli, & facientem in fundo, labris & parietibus lineas praedictas; quae sunt membra continuantia dictam lineam horariam in talibus superficiebus. Vnde Sol existens in plano dicti circuli proiiciet vmbran dicti fili in lineam talem horariam per fundum, parietes, & labra horo logij deductam. Atque ita vmbra styli semper desinet intra vas horologij siue in fundum, siue in parietes.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
