# Opuscula mathematica iv

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/iv

Namque Franciscum Mariam auum tuum singularis rei militaris peritia, & amplis simi honores habiti, nobilissimique ex periculosissimis bellis parti triumphi, tanquam Imperatoriae dignitatis exemplar, Mauortiae ue disciplinae legem ac regulam haud immeritò constituerunt, iucundissimamque eius memoriam posteris reliquerunt. Iulium deinde patruum tuum, quis, cum vitam intueatur, mores, instituta, studiaque contempletur; & nihil humile, nihil obscurum, nihil vulgare, ampla omnia, praeclara, digna genere tanto ab eo quotidie agi conspiciat; in sacro Cardinalium caetu primas obtinere negabit? Parentis tui demum Guidobaldi, meri ò ambigere videntur homines, magisne virtus in bello, an in pace sapientia ac moderatio enituerit. Illud quidem asserere audeo, neminem esse, qui dubiter eum parentis sui & natura, & ingenio, & omni denique anteacta vita dignum sese silium praestitisse. Qui cùm à Deo Opt. mo Maximo ad caelestem immortalitem nuper vocatus fuerit, te filium paternae auitaeque virtutis imitatorem aemulumque reliquit quem ad omnem laudem natura genuit, ac disciplina erudiuit, à quo vno stu dia liberalesque artes sua repetunt ornamenta; quique, cum opibus valeas, acumine mentis excellas, eò omnes curas traducis, studiaque dirigis, vt ingenuae huiuscemodi artes ab omnibus penè neglectae Principibus, tua benesi centia suffultae recrcentur, Praeclarè tu quidem legitimum illarum cultum, qui iam obsoleuerat, & Mathematicarum praesertim, quas à tenera aetate studiosissimè didicisti, in pristinum decus gloriamque reducere conaris; dum an tiquorum in hac disciplina libros, hominum incuria vel improbitate corruptos quàm emendatissimos peruulgari curasti. Quapropter ego quoque, cum harum artium studia mirificè cum studiis tuis congruere perspexissem, feci non inuitus, vt in eadem disciplina librum tuo dignissimum patrocinio, sub tui praeclari nominis, tamquam Principis, & eruditissimi sapientissimique Principis, auspicio imprimendum curarem. Tuae erit humanitatis, animique altitudinis consilium nostrum non improbare, voluntatem fouere, nosque in posterum reddere alacriores ad longè maiora aggredienda, longeque illustriora nostri in te animi signa ostendenda. Quod vt eueniat, Deum precamur, vt te, communi omnium causa, quam diutissimè nobis seruet incolumen. Vale. Venetijs VII. Kalendas Augusti Anno salutis MDLXXV. Franciscus Franciscius Senensis.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
