Latin
REVERENDI DO. FRANCISCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica xxxiv
Unproofread scanNot analysed yet
REVERENDI DO. FRANCISCI MAVROLYCI, ABBATIS MESSANENSIS, ATQVE MATHEMATICI CELEBERRIMI. De Sphaera Liber vnus. LECTOREM. PROLOGVS. BE Sphęra, &de computo temporum multos olim scripsisse constat: inter quos Jo. Sacroboscus, Robertus Episcopus Lingoniensis, &Campanus prę cipui sunt. Lubet tamen hîc paucis perstringere quidquid pertinet ad huiusmodi negocium. Sphęrae quidem tractatus continet astronomica rudimenta: Computus autem kalendarij, Festorum mensium: &anni rationem, quasi quaedam ad calculum introductio. Quare, sicut Sphaera videtur esse theorica quędam motuum, ita Computus praxis eorundem &supputatio. Et vtrunque vsu venit publicae commoditati. vtrinque enim deriuatur, fastorum, temporum, lunationum, ac solemnitatum distinctio, &annorum ordo, secundum Consules, Cęsares, Pontifices, Reges, &historias succedentium; atque quotidianus rationum &negociorum vsus. Tentabimis igitur &nos horum principia &praecepta subtexere. fortasse aliquid ab alijs omissum, supplebimus: aut, si opus fuerit superflua resecabimus. vtroque enim modo hallucinantur authores. Et breuior traditio facilius percipitur. Quis nescit Campanum, tam in Sphęra, quàm in Computo tam diffuse locutum non ad negocij necessitatem, sed ad ostentationem: vtque Sacroboscum inscitiae pariter argueret? Sed vtinam ipse in traditione elementorum Euclidis, suo nimium confisus acumini non errasset, &Jo. Regimontij limam non sensisset. Sed haec alibi discutientur.