# Opuscula mathematica xxxix

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, REVERENDI DO. FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/xxxix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/xxxix

Item tam columna ad suam pyramidem, quàm Cylindrus ad suum Conum triplus est. Item duo triangula, duo parallelogramma, duae columnae, duae pyramides, sine Coni super aequas bases constituti sunt fastigijs proportionales: si autem sunt eiusdem altitudinis, sunt basibus proportionales. Item anguli in circulis, siue ad centrum, siue ad periferiam terminat, sunt assumptis periferijs proportionales. SIMILES autem planae figurae sunt in dupla ratione responden tium laterum Sic & duo circuli in dupla ratione diametrorum. Similia verò solida sunt in tripla ratione correlatiuorum laterum. Sic & duae sphaerae, in ratione diametrorum triplicata. In caeteris autem figuris, siue in planis triangula, siue parallelogramma conferas, siue insolidis pyramides, aut parallelepipeda, vel columnas conferas. Semper collatarum figurarum ratio, ex rationibus basium & celsitudinum componetur. Vnde, si bases fuerint celsitudinibus reciprocae, figuras aequales esse necesse est. Et è contrario. QUANDO autem recta secat duas parallelos, tunc tam anguli contrapositi, quàm coalterni, quàm extrinsecus & intrinsecus oppositi sunt inuicem aequales. Et duo intrinseci simul duobus rectis angulis aequales. Et vna ex his conditio facit aequidistantiam. Quando linea secat lineam, duo anguli collaterales aut sunt recti, aut duobus rectis aequales. Et omnes quatuor anguli, aut recti, aut quatuor rectis simul aequales. Vnde quatuor quadrata simul, vel tria hexagona aequiangula, vel sex triangula aequilatera implere possunt totum spacium, concurrentibus angulis. Quoniam scilicet angulo in D rectus est. In hexagono valet vnum rectum & tertiam partem. In triangulo valer duas tertias vnius recti. Et idcirco tam quatuor angulos quadrati, quàm tres angulos hexagoni, & quàm tres angulos trianguli, quatuor rectis angulis aequiualere necesse est. Item, si quantitatem angulorum pensitas, sicut Hexagonos cum intermistis triangulis, ita Octogonos cum intermistis quadratis compaginatos totum locum implere tam ratione, quàm experientia concludes. Haec autem ex Euclidis elementis praelibanda sunt & praediscenda his, qui astronomica principia capessere volunt. Sed & sphaericas Theodosij elementa minimè omittenda sunt, vt Sphaerae mundanae forma, circulorum magnitudo, situs, inclinationes, axes, & poli, & diuisio intelligantur. Si planum secet Sphaeram per centrum, sectio erit circulus maior habens commune centrum cum Sphaera, eamque secans in duo hemisphaeria. emum sphaeria.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
