# Opuscula mathematica xxxvi

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, REVERENDI DO. FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/xxxvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/xxxvi

Sic per triplicem respectum, Philosophia tribus modis distingui potest. Nec te lector ingeniosè moueat diuersitas positionum: quandoquidem in vnaquaque trium diuisionum Scientiae, & artes (vtcunque disponantur) semper inuicem cognatae, & ab eadem radice propagatae consistunt. Quoniam itaque Speculatiua pars Philosophiae diuiditur in naturalem, Mathematicam, ac Theologiam. Atque Theologia excedit facul tatem humanam. Physica verò, propter materiae fluxum, incerta. idcirco commendatur Mathematica, & praecipuè Astronomia, propter certitudinem demonstrationis, & subiecti nopilitatem, vt ait Ptolemaeus. Igitur Astronomiae principia tradituri, praemittemus quaedam geometrica, & necessaria praeambula. Geometrica principia.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
