Latin
116.5 to 116.8
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 116.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
διωρισμένων δὲ τούτων, ληπτεον ἂν εἴη τὰς ἐργασίας ἀυτῶν αἰς εργάζονται τὰ ποιητικὰ καὶ τῶν παθητικῶν τὰ εἴδη. Determinatis autem his sumendum vtique erit operationes ipsorum, quibus operantur actiua, &passiuorum species. Quae quidem verba respondent illis, καὶ περὶ πάντων τῶν γινομένων κατὰ τὰς κινήσεις τὰς τούτων. Et de omnibus quae fiunt secundum horum motus. Hic enim motus dixit quas ibi ἐργασίας operationes. De motibus ergo &operationibus actiuorum, &passiuorum agendum esse ait: quas quidem enumerat statim. πρῶτον μὲν οὖν καθόλουἡ ἀπλὴ γένεσις, καὶ ἡ φυσικὴ μεταβολὴ τούτων 40 τῶν δυνάμεων ἐστὶν ἔργον, καὶ ἡ ἀντικειμένη φθορὰ κατὰ φύσιν αὗται μὲν οὖν τοῖς δὲ φυτοῖς ὑπάρχουσι καὶ ζοις καὶ μερέσιν ἀυτῶν, Primo igitur vniuersaliter, simplex generatio, &naturalis transmutatio harum virtutum est opus: &opposita corruptio secundum naturam. Hae igitur plantis insunt, &animalib. &partibus ipsorum. Atque de his quidem Generatione &Corruptione naturali primo cap. huius lib. egit, quod fine indicat, τὶ μὲν οὖν ἐστὶν γένεσις καὶ φθορὰ εἴρηται. Quid ergo est generatio &corruptio dictum est. Post quas dicendum esse ait de reliquis omnibus quae ab his actiuis &passiuis efficiuntur. secundo capite, λοιπὸν δὲ τὰ εἰπεῖν ἐχέμενα εἴδη. ὅσα αἱ εἰρημέναι δυνάμεις ἐργάζονται ἐξ ὑποκειμένων τῶν φύσει συνεστώτων ἥδη. Reliquum est dicere sequentes species. quascunque dictae potentiae efficiunt ex subiectis, quae iam natura constant, Easque 50 statim enumerat, actionem caloris, esse concoctionem, &huius species maturationem, elixationem, assationem: frigiditatis verò inconcoctionem: huius species, cruditatem, inquinationem, tostionem. Atque hae omnes sunt ἐργασίαι operationes, quae κατὰ τὰς κινήσεις secundum motiones Elementorum fiunt. In quib. explicandis vsus etiam est verbis motum significantib. ὀρίζουσαι, συμφύουσαι, μεταβάλλουσαι τὰ ὁμογενὴ καὶ μὴ ὁμογενὴ ὑγραίνουσαι, ξηραίνουσαι, σκληρύνουσαι, μαλάττου σαν IX. σται, γυνῶσι, ἐργάζονται: Terminantes, conglutinantes, mutantes homogenea &non homogenea, humectantes, siccantes, durantes, mollefacientes, generant, operantur. Atque haec toto capite quarto pertractantur, quae ex motione, &operatione elementalium potentiarum proueniunt, tum actiuarum tum passiuarum. Quinto verò incipit ea omnia tractare quae his verbis illa sequentibus proposuerat, ὅσα διὰ πῆξιν συμβαίνει πάθη τῶν αὐτῶν σωμάτων τούτων.