Latin
131.5 to 131.7
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 131.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit autem Hermias Eunuchus, Strapezitae cuiusdam famu lus, qui Athenas profectus, Platonem, Aristotelemque audiuit, postea ad dominum reuersus, atque cum eo primum &Atarnenses &Assenses aggresso imperauit, postea illi successit, &Aristotelem &Xenocratem ad se accersitos diligenter curauit, Aristoteli etiam consobrini filiam dedit. Per id tempus Memnon Rhodius, cum Persis ministraret &exercitum duceret, simulata cum Eunucho amicitia hospitalitatis nomine, &tractandarum rerum gratia, illum ad se vocat: quem cum comprehendendisset, ad regem misit, ibique suspensus est. Philosophi verò, fugientes loca à Persis occupata, incolumes euasere. Laertius autem etiam Amasium Aristotelis eum ex aliquorum sententia ait fuisse. Talem etiam fuisse Aeschrionem Suidas commemo rat. ΑἘσχοίων μιτυληναῖος, ἐποποιὸς ὃς συνεξεδήμει Ἀλεξάνδρῳ τῷ φιλίππου, ην δʼ Ἀριστετέλους γνωριμος, ὡς Νικανδρος ὁ Ἀλεξανδρευς, ἐν τῷ περὶ τῶν Ἀριστοτίλους μαθητῶν: Aeschrion Mitylenaeus poeta Heroteus. qui cum Alexandro Philippi, in expeditione fuit. fuerat autem Aristatelis disci pulus, &amatus, vt Nicander Alexandreus, in libro de Aristotelis discipulis. Cuiusmodi fuit etiam Palaephatus Abydenus vt idem Suidas tradit. 5 Θ Παλαίφατος Αβυδηνὸς, ἱστορικὸς, Κύπρίακα, βηλιακὰ, ττικὰ, Ἀραβικὰ. γέγενε δʼ ἐπὶ Ἀλεξάνδρου τοῦ Μακεδονος. παίδικα δʼ Λοιστοτέλους τοῦ φιλοσόφου, ὡς φίδων. Palaphatus Abydenus historicus, Cypriaca, pellacae, attica, drabica. Fuit autem sub Alexandro Macedone, amasius verò Aristotelis philosophi, vt Philo. &c. Philo etiam quidam cuius meminit Athenaeus lib 13 καὶ Σοφοκλῆς δὲ τις, ψηφίσμασι ἐξέλασε παίτας τοὺς φιλοσόφους τῆς Ἀττικης, καθʼ τοῦ λόγεν ἐγράψε φίλων Ἀριστοτέλους γνώριμος ἀπολογίαν ὑπεντοῦ Σφεκτέους Δημεχάρους πεποιηκό τος τοῦ Δημοσθένους ἀνεψιν: Et Sophocles quida suffragijs omnes philosophos, x Attica eijcies bat, contra quem scripsit Philo, Aristotelis discipulus, cum pro Sophocle Apologiam fecisset. Demochares Demosthenis consobrinus.