# Discussiones peripateticae 151

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/151

LIBER XI. ferre iudicium. Simplicius quoque eadem occasione haec habet verba: τὸν δʼ ἄτιον τῶν Ἀριστοτελικῶν συγγραμμάτων εξηγητὴν, δεῖ μὴ πάντῃ τῆς ἐκείνου μεγάλοιοίας ἀπολείπι σθαι. δεῖ δὲ καὶ τῶν παντάχου τῷ φιλοσόφῳ γεγραμμένων, ἔμπειρον εἶναι, καὶ τῆς Ἀρισοτελικῆς συνηθείας ἐπιστήμονα. δεῖ δὲ καὶ κρίσιν ἀδἕκαστον ἔχειν ὡς μήτε τὰ καλῶς λεγόμενα, κακοσόλως δεχόμενον ἀδοκιμα δεικνύναι, μήτε εἰ τὶ δέειτο ἐπιστάσεως, πάντῃ πάντως ἅπταιστον φιλονικεῖν ἀποδεῖξαι, ὡς εἰς τὴν αἱρεσιν ἑαυτὸν ἐγγράψαντα τοῦ φιλοσόφου: Dignum autem Aristotelicorum scriptorum expositorem, oportet non eße vacuum vndequaque magnitudine illius mentis. oportet etiam expertum eße omnium quocunque loco, à Philosopho scriptorum. Et Aristotelici moris scientem. oportet quoque iudicium habere syncerum, vt neque ea quae rectè dicta sunt, malo more suscipiendo, inualida ostendat. Neque si quid aduersione indigeat, omni contentione inculpabilia monstret. Veluti in Philosophi sectam sese inscripserit. Contrariam huic sententiam secuti sunt Auerrois, atque ab eo profecti Latini nominis Philosophi, qui omnia Aristotelis dicta, omnes sententias, omnia dogmata, non nisi verissima, non nisi veluti ex Tripode profecta oracula exceperunt. quod sequenti libro apertius patebit. Sed antequàm huic finem imponam, illud addam: Interpretes hos omnes vti suas explicationes Aristotelicis verbis accommodarent, ea quemque suo modo secuisse. Namque Anonymus ille qui Rhetoricos libros exposuit singula adducendo, singula declarauit. Olympiodorus verò ac Syrianus initia quaedam clausularum attulerunt, reliqua vsque ad alterius periodi initium omissa explicarunt, quod & Psellus in physicis obseruauit. Philoponus vero medio quodam calle est ingressus. Concisa quidem & ipse ea attulit longioribus tamen contextus membris quàm Anonymus, & nihil eorum vt hi tres omisit. quod & Eustathius in Ethicos fecit, & Ephesius Michael & antè hos Aspasius. Alexander verò & Ammonius & Simplicius continuatiores, ac prolixiores contextus plerun que attulerunt. Quos hac in re Auerrois secutus etiam est. Intulit tamen is propri os tres Aristotelica verba secandi modos. Libros enim in summas quasdam est par titus. Summas verò in capita: capita etiam in textus. quam diuisionem posteriores eius sectatores omnes sunt amplexati. Inter eos verò qui Aristotelicos libros ex Grę cis latinos fecerunt, Theodorus Gaza suo quodam modo, ab Auerroico differente 30 lib. in capita secuit: quod itidem & Argyropilum, & Bessarionem, & alios existimo fecisse, vt varijs modis Aristotelis libri pro cuiusque arbitrio, sint diuisi. cum ipse integros atque continuatos scripserit, quales Aldus, eiusque haeredes bis eos, Basileae semel impresserunt. Quanquàm postea Basilienses hi eos impresserint in capi ta, partim Theodori aliorumque diuisione, partim sua quadam partitos. quam capitum partitionem, vti locis à nobis citatis, reperiendis accommodam, nos quoque secuti in his discussionibus sumus, non quòd putaremus meliorem eam fieri non posse, sed quod nullus praeter hunc, vsque ad hanc diem Graecus codex aptius diuisus, est impressus.

---

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae.
