# Discussiones peripateticae 167.1-3

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae, 167.1 to 167.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/167.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/167.1

TOMI I. LIBER XIII. tradictionis. Verum enim affirmationem in compositis habere, & negationem in diuisis, falsum autem huius partitionis contradictionem. Quorum verborum rectus sensus hic est. quod est, id verum est, prima illa veritate: quod non est, falsum. Idque videtur ex compositione quadam ac diuisione oriri. namque totum simul antiphasi comprehensum est, quae si partiatur, in affirmationem & negationem partietur. affirma tio si applicetur compositis, id est quae iam duos terminos habet, vti animal album, si tunc veritas habet locum. negatio verò si applicetur diuisis vt animal, à quo albedo sit diuisa, dicatque animal non album, tunc veritas etiam oritur. falsitas verò in contradictione huius partitionis contradictio autem affirmationis prioris illius, 10 animal album, est negatio animal non album, quod falsum est, cum sint composita: contradictio autem negationis illius, est affirmatio animal album: quod itidem falsum est, quia diuisa erant. Itaque omnis haec secunda animae veritas in compositione & diuisione terminorum consistit: atque etiam falsitas in antiphasi veritatis. Com positio autem haec atque diuisio, in dianoea est vt ipse eodem loco atque his verbis expressit: ἐπεὶ δὲ ἡ συμπλοκὴ ἐστὶν καὶ ἡ διαιρεσις ἐν διανοίᾳ ἀλλʼ οὐκ ἐν τοῖς πράγμασιν: Cum conplexio & diuisio sit in dianaea, sed non in rebus. Atque ideo rectè dicetur verum & falsum quod in compositione ac diuisione consistit, non in rebus, sed in dianoea esse. quod primis illis verbis ex quarto de ente primo loco attulimus. οὐ γὰρ ἐστὶ τὸ ψευδος καὶ τὸ ἀληθὲς ἐν τοῖς πράγμασιν, ἀλλʼ ἐν διανοίᾳ. No enim est falsum & verum in rebus, sed in atanaea, de hac tertia veritate eiusque contraria falsitate intelligendo. namque falsum semper est in compositione, τὸ γὰρ ψεδος ἐν συνθέσει ἀὶ. Ait tertio de Anima cap. 6. & cap. 8.

---

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae.
