# Discussiones peripateticae 167.4-7

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae, 167.4 to 167.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/167.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/167.4

συμπλοκὴ γὰρ ἐστὶ νοημάτων, τὸ ἀληθὲς καὶ τὸ ψεδος. Complexio namque est conceptuum, verum & falsum. non sola scilicet complexio, sed etiam eius contraria diuisio quę origo sunt affirmationis & negationis, quae itidem in dianoea sunt: ἐστὶ δʼ ὅπερ ἐν διανοία κα τάφασις, καὶ ἀπίφασις τοῦτο ἐν ὀρέξει δίωξις καὶ φυγή. Est autem, quod in dianaea affirmatio & negatio hoc, in appetitu secutio & fuga. Ex his varijs dianoeae compositionibus, diuisionibus, affirmationibus, negationibus, veris, falsis, habitus septem in ipsa ingenerantur. Quinque, quibus semper verum dicimus, intellectus, sapientia, scientia, prudentia, ars. duo, qui & veri & falsi interdum sunt, opinio & existimatio. Sic enim ex eius sententia libro quinto Eudemus, & Nicomachus sexto Ethico scripserunt. ἔστω δὲ οἷς ἀληθέυει ἡ ψυχὴ τῷ καταφάναι ἢ ἀποφάναι πέντι τὸν ἀριθμὸν, ταῦτα δʼ ἐστὶ τέχνη, ἐπιστήμη, φρόνησις, σοφία, νοῦς. ὑπολήψει γὰρ καὶ δόξη ἐνδέχεται διαψεύδεσθαι: Sunt igitur quibus anima verum dicit, affirmando vel negando quinque numero, haec autem sunt ars, scientia, prudentia, sapientia, intellectus: existimatione enim & opinione potest falli. quod iterum sic expresserunt εἰ δὲ οἷς ἀληθέυομεν καὶ μηδέ ποτε διαψευδόμεθα περὶ τὰ μὴ ἐνδεχόμενω ἡ ἐνδεχόμενα ἄλλως ἔχειν ἐπιστήμη καὶ φρόνησις ἐστὶ καὶ σοφία, καὶ νους. Si verò quibus veritatem nouimus, ac nunquam fallimur circa ea quae non possunt vel possunt aliter se habere, scientia & prudentia est, & sapientia & intellectus. Quae omnia dum singillatim explicant, habitus affirmant esse intellectum, alia scilicet ratione quàm Aristoteles tertio de Anima locis allatis intellexit, accipiendo. Ex his tribus veritatis modis, qui in anima sunt: simplicium scilicet apprehensionis, dianoeae discursionis, ac habituum: nascitur quinta veritas in sermone consistens. nam & qui sensu vel mente simpliciter apprehen dit terminos, potest eos sermone proferre: & qui compositiones ac diuisiones, ratione ac dianoea agitat, nec non qui ex scientifico vel alio habitu verum nouit, potest illud sermone explicare. Qui ideò verus est, quia illa vera sunt, ac falsus etiam si à falsa vel con positione, vel existimatione, aut opinione proueniat, de quib. ita videtur locutus pri mo de ente cap. 7. τὸ μὲν γὰρ λέγειν τὸ ὅν μὴ εἶναι, ἡ τοῦτο εἶναι, ψεδος. τὸ δὲ τὸ ὅν εἶναι.

---

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae.
