Latin
DE ENTHYMEMATE
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 191
Unproofread scanNot analysed yet
DE ENTHYMEMATE. ENTHYMEMATIS, quod de quatuor argumentorum formis fuerat reliquum, Aristotelico significatu, mentionem apud vetustiores non reperio: nisi fortè fuerit ea argumentandi forma quam ἐλλειπὴν defectiuam superius ostendi nominatam. 40 Quia enthymema sit syllogismus vna propositione mancus. DE DIFFINITIONE. QVID verò de methodis quatuor dicendum? Est sanè apud Laertium in Pythagora ex Phauorini testimonio, Pythagoram primum omnium definitione vsum. τοῦτον ὁ φαβωρῖνος φησὶν ὅροις χρήσασθαι δια τῆς μαθηματικῆς ὕλης. ἐπιπλεον δὲ Σωκράτην, καὶ τοὺς ἐκείνω πλησιάσαντας, καὶ μετὰ ταύτα Ἀριστοτέλην καὶ τοὺς στωκοὺς. Hunc Phauorinus ait, diffinitionibus vsum in mathematica materia. abundantius verò Socratem, &eos qui cum illo sunt conuersati. Et post haec Aristotelem, &Stoicos. Quid verò refero 50 Laertium, quando ipse Aristoteles id ipsum est attestatus? 5 Sapientiae capite 4. Quo loco Pythagoreos, Democritum ac Socratem diffinitione vsos affirmat. Σωκράτους δὲ περι τὰς ηθικὰς ἀρετὰς πραγματευομένου, καὶ περὶ τούτων ὁρίζεσθαι καθόλου τ τοῦντος πρώτου. τῶν μὲν γὰρ φυσικων, ἐπὶ μικρὸν Δημόκριτος ἤψατο μόνον, καὶ ὡρίσατο πῶς τὸ θερμὸν καὶ τὸ ψυχρὸν. οἱ δὲ Πυθαγόριοι πρότερον περὶ τίνων ὀλίγων ὧν τοὺς λόγους εἰς τοὺς ἀριθμοὺς ἀνήπτον. οἷον. τῇ ἐστὶ καιρὸς, ἡ τὸ δίκαιον, ἢ γάμος. ἐκεῖνος δʼ εὐλόγως ἐζή τει τὸ τὶ ἐστὶ. συλλογίζεσθαι γὰρ ἐζητειδρχὴ δὲ τῶν συλλογισμῶν τὸ τὸ ἐστὶ . Socrate circa morum virtutes versante, &haec definire vniuersaliter quaerente primo.