Latin
232.5 to 232.8
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 232.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ἀναξαγόρας δὲ τοῦ ἄνωθεν αἰθέρος ὁ δὴ ἐκεῖνος καλεῖ ππυρ κατενεχθὲν ἄνωθεν κάτω. Attamen aliqui dicunt, quòd in nubibus gignitur ignis, hunc verò Empedocles ait esse, id, quod solarium radiorum intercipitur. Anaxagoras verò, 30 superioris aetheris, quem ille vocat ignem latum desuper deorsum. De Iride eos sermonem habuisse significat 3. libri capitea. καὶ μεθʼ ἡμέραν μὲν ἐρις γίνεται, νύκτωρ δὲ ἀπὸ σελήνης ὡς μὲν οἱ ἀρχαῖοι φοντο, οὐκ ἐγίνετο. Ac interdiu quidem iris sit, noctu autem à Luna, vt an riqui arbitrabantur non fiebat Quibus testimonijs videantur antiqui omnes meteorologicorum passiones, vaporumque cognouisse, &scriptis mandasse. Vidit quoque Em pedocles quem in modum humidum cum sicco commixtum, concretionis corporum causae essent. Testatur hoc idem Aristoteles capite 4. eius libri qui meteorus est passim dictus, nos verò de Elementorum actionibus, vel de concretis putamus inscribendum. τὸ γὰρ ὑγρὸν τῷ ξηρῷ αἵτιον τοῦ ὀρίζεσθαι καὶ ἑκάτερον ἑκατέρῳ οἷον κόλλα γίνεται ὤσπερ ἐμπεδοκλῆς ἐποίησεν ἐν τοῖς φυσικοῖς, ἄλφιτα ὕδατι κολλήσας. Humidum nanque sicco 40 causa sit vt, terminetur, &vtrunque vtrique veluti colla sit sicut Empedocles cecinit in Physicis farinam aqua glutinans. Animam quoque speculati sunt, &multa variaque de ea theoremata inquisiuerunt, in quibus redarguendis totus de anima lib. primus ab Aristotele dicatur, vt nihil sit huc ex eo vlla testimonia opus afferre. Sensoria iti dem, eorumque numerum considerarunt, affirmat id Aristoteles. 2. capite libri de sensu. τοῦ τε σώματος ἐν οἷς πεφυκε γίνεσθαι αἰσθητηρίοις εἶιοι μεν ζητοῦσιν κατα τὰ στοιχεῖα τῶν σώμάτων, οὐκ εὑποροῦντες δὲ πρὸς τέτταρα πεντε οὖσας ἀνάγειν γλύχονται περὶ τῆς πέμπτης. de corpore verò, in quibus apta sint fieri sensoria, quidam sanè quaerunt secundum elementa corporum, non inuenientes verò ad quatuor, quinque cum sunt, referre gliscunt quintam. Tractasse quoque modum visionis ex eodem capite patet, cum Empedoclis &Platonis, &Democriti sententias confutat. Coloris etiam naturam considerasse ex capite tertio clarescit. τὸ γὰρ χρῶμα ἡ ἐν πέρατι ἐστὶν ἡ πέρας, διὸ καὶ οἱ Πυθαγόρειοι τὴν ἐπιφάνειαν χρεῖαν ἑκάλουν. Etenim color, vel in termino est, vel terminus, quare etiam Pythagorei, superficiem colorem vocabant. Quomodo ij conspicerentur eos cogitasse indicat eodem: τὸ μὲν οὖν ὥσπερ οἱ ἀρχαίοι λέγειν ἀποῤῥοίας εἶναι τὰς χρείας καὶ ὁρᾶσθαι διὰ τοιαύτην αἰτίαν, ἄτοπον.