Latin
EXPETENDA
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 271
Unproofread scanNot analysed yet
Aristoteles autem non indicata causa, &Nicomachus, &Eudemus respuerunt, aliasque virtutes attulerunt quas tamen nullo ordine ab animae potentijs pendentes nobis tradiderunt. 2. libri i. capite docemur, virtutem agendo iterandoque saepius acquiri, legum latorum ea fuit institutio. οἱ γὰρ νομεθεται τοὺς πολίτας ἐθίζοντες ποιοῦσιν ἀγαθοὺς. Legum enim latores ciues assuefacientes, efficiunt bonos. Et quod fine eius ait. μικρὸν οὖν διαφέρει, τὸ οὕτως ἡ οὗτῶς εὐθὺς ἐκ νέων ἐθίζεσθαι, ἀλλὰ πάμπολυ, μᾶλλον δὲ τὸ πᾶν. Non parum ergo differt hoc vel illo modo statim à pueris assuefieri, sed quàm plurimum, potius verò totum id est. Cliniae Pythagorei fuit pręceptum. διδάσκεν οὖν δεῖ τοὺς νέους ἐξ ἀρχᾶς. Docere ergo oportet luuenes ab initio. Et Diogenes. τὶς οὖν ἀρχὰ πολιτείας ἀπάσας, νέων τροφὰ. Quod nam ergo principium,