Latin
294.1 to 294.4
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 294.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
hinc initio poematis sui, profanos ab intelligentia arcet. φθέγξομαι οἷς θέμις ἐστι, θύρας δʼ ἐπίθεσθε βέβηλοι παί τις. Loquar quibus fas est fores claudite profani, omnes. Hunc secreti morem Plato in Phaedone intelligit cum ait, ὁ μὲν οὖν ἐν ἀποῤῥητοις λεγόμενος περὶ αὐτῶν λόγος, ὡς αἱ ενὶ φρουρὰ ἐσμὲν οἱ αἴθρωποι. καὶ οὐ δεῖ δὴ ἑαυτὸν ἐκ ταύτης λύειν οὐ δʼ ἀποδιδράσκειν. μέγας τε τῆς μοι φαίνεται καὶ οὐ ῥάδιος διεδεῖν. Is namque qui in arcanis dicitur sermo, quòd in custodia sumus nos homines, nec licet se ipsum ex ea se soluere nec aufugere, magnius quidam mihi videtur, nec facilis ad cognoscendum. Fabulas Orphicas, Homerus, te atque Hesiodus reliquique Theologi sunt imitati, nec non poetae alij innumeri minorum gentium. Quod Platonis atque Aristotelis ipsius multis testimonijs comprobatur. Ille enim in 2. Alcibiade scribit. ἐστὶ δὲ φύσει ποιητικὴ ἡ σύμπασα αἰνιγματώδης καὶ οὐ τοῦ προστυχόντος αἰδρὸς γνωρῆσαι. Est verò sui natura poetica vniuersa aenigmatica, nec cuiusuis hominis est eam cognoscere. Et i. Reip. ἡνίξατο ἄρα, ἦν δʼ ἔγω ὡς ἔοικεν ὁ Σιμωνίδης, ποιητικῶς τὸ δίκαιον ὁ εἴη. Aenigmaticè ergo dixit, inquam ego vt videtur Simonides ac Poetico more iustum, quid esset. Et libro 2. οὓς ἡ σίοδος τε εἶπον καὶ ὅμηρος ημῖν ἐλεγέτην, καὶ οἱ ἄλλοι ποιηται. οὗτοι γὰρ ποῦ μύθους τοῖς αὐθρώποις ψευδεῖς συντιθέντες ἔλεγον τε καὶ λέγουσιν. Quos Hesiodus &Homerus nobis dixerunt &alij poetae, isti enim fabulas hominibus falsas componentes dixerunt &dicunt. Et postea. καὶ Θεομαχίας ὅσα ὁμηρος ἐπόιησεν οὐ παραδεκτέον εἰς τὴν πόλιν, οὐ τʼ οἱ ὑπονοίαις πεποιημένας, οὐ τʼ αἱ συ ὑπονοιων. ὁ γὰρ νέος, οὐχ οιός τε κρίνειν ὅτι τι ὑπόνοια καὶ ὁ μὴ. Et Deorum pugnas, quas Homerus finxit, non recipiendas in ciuitatem, nec in allegorijs fictas, nec sine allegorijs. Adolescens enim non potis est iudicare, quid nam allegoria, &quid non. Aristoteles quoque libri 4. Sapientiae capite 8. scribit. παραδέδοται δὲ ὑπὸ τῶν ἀρχαίων καὶ παλαίων ἐν μύθου σήματι καταλελειμμένα τοῖς ὕστερον, ὅτι θεοίτε εἰσὶν οὗτοι, καὶ περιέχει τὸ θεῖον τὴν ὅλην φύσιν. τὰ δὲ λοιπὰ μυθικως ἤδη προσῆσαι πρὸς τὴν πειθὼ τῶν πολλῶν.