Latin
DISCVS
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 294.9
Unproofread scanNot analysed yet
Et Nympha Hypsopyle quae cum eum instruit, quae in reliquijs suorum carminum legitur. Eiusdem cum Zoroastri eloquijs sunt rationis, Pythagorea symbola &numeri, &figurae mathematicae, quae elementa constituunt, eiusdem animae ex numeris ac harmonijs compositio. arcana occultanda, adhibitus est etiam locutionis modus, carmine metaphorisque explicatus, vel si soluta oratio esset periodi breues, &concisae, &obscurae, quales Heracliti (ob quas Scotinus est appellatus) Democriti, Ocelli, Timaei atque aliorum, Hippocratis quoque fuisse conspiciuntur.