# Discussiones peripateticae 294.9

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae, DISCVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/294.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/294.9

Et Nympha Hypsopyle quae cum eum instruit, quae in reliquijs suorum carminum legitur. Eiusdem cum Zoroastri eloquijs sunt rationis, Pythagorea symbola & numeri, & figurae mathematicae, quae elementa constituunt, eiusdem animae ex numeris ac harmonijs compositio. arcana occultanda, adhibitus est etiam locutionis modus, carmine metaphorisque explicatus, vel si soluta oratio esset periodi breues, & concisae, & obscurae, quales Heracliti (ob quas Scotinus est appellatus) Democriti, Ocelli, Timaei atque aliorum, Hippocratis quoque fuisse conspiciuntur.

---

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae.
