Latin
32.5 to 32.7
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 32.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sosigenes enim ex ijs, quae erant Alexandro nota, quae naturae cognita sunt, ipsi nota reddidit. Neque enim satis valida sunt Genesij argumenta, quibus nititur ea esse Aphrodisiei ostendere. Videtur enim Aegaeum Alexandrum non nouisse. Neque verum est, quod ipse asserit, fieri non posse, vt ad quempiam, qui Alexandrum aetate praecesserit, referatur: ne dubitari quidem potest. Potuit enim: &est Aegaei Alexandri, qui &Sosigenis praeceptoris, &Aspasij semel tantùm sui contemporanei mentionem facit. Alexandri etiam Aphrodisiei non esse, inde apparet, quod Auerrois omnia ea, quae praefatur in librum duodecimum, ex Alexandro ait se sumpsisse: quorum tamen nihil in his commentarijs habetur. Sed Syrianus, qui fuit Aphrodisiei aetati propior, com. suis in tertium librum, com. 43. ex Ale xandro refert quaedam &ipse, quae itidem in com. 30. Alexandri non sunt: in quo eadem verba Aristotelis explicat, quae Syrianus. Veluti neque Alexandri commentario 39. reperitur, quod illi Syrianus comm. 62. tribuit Vt iam liquido constet, ex tanti viri, Aprodisieoque proximi, haec commentaria illius non esse. Quòd si alibi ex Alexandro citat quaedam, quae in his reperiantur, eadem potuerunt &Aegaeus &Aphrodisieus dicere, eadem loca explicantes. Quod autem libro 7. comm. 42. Alexander Aphrodisieus nominatur, id cur non appositum à sciolo aliquo credamus, qui ignoraret alium Alexandrum praecessisse? Cur enim qua tuor antiquissima exemplaria, quorum fidem se in conuersione secutum testatur Genesius, Alexandri nomen sine vlla distinctione inscriptum habuerunt, non autem adiecta est celeberrimi Aphrodisiei distinctio, quàm quòd ab ignaris librarijs est praetermissum agnomen Aegaei? Quod non est mirum potuisse accidere hominibus III. nibus non accuratis, quando &accuratissimis, in antiquorum monimentis, saepius id accidit. Inter quos posuerim etiam Philoponum, qui commentarijs in secundum Priorum ita scripsit: At Alexander philosophi interpres in quodam vno libro vult praeceptorem suum Sosigenem fuisse eiusdem opinionis.