# Discussiones peripateticae 33

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/33

Nam dum ait, Philosophi interpres, videtur Aphrodisieum innuere, qui ἐξηγητὴς est appellatus; nisi quis dicat, eum eo agnomine etiam Aegaeum potuisse intelligere, alio qui in praeceptore Aphrodisiei assignando errasse, cùm tempora nequaquam id ferant, & nullus alius Sosigenes memoretur, quàm is qui annum correxerit sub lulio Caesare. Securè itaque pronunciare audeamus, commentarios in libros Meteoros, quia in ijs non inueniantur quae Olympiodorus ex eis citat, nec ea quae tertio quaestionum suarum ex meteorologicis eius commentarijs afferuntur, Aphrodisiei non esse. In quibus cùm Sosigenes praeceptor nominetur, Aegaei Alexandri esse. Ob eandem hanc causam commentarios in Metaphysicos Aegaei esse. Commentaria verò in Topicos, certò scio neutrius horum esse. Nam & octauo libro, in caput de Responsione, Galenum authoritatem iam habentem nominat. Galenus autem Aphrodisieo coaetaneus fuit; Aegaeo verò multis annis posterior. Sed euidentius, etiam in librum quintum, commentario primo, quinque voces nominantur, atque ex ijs proprij significatio refertur, & angelorum ac animarum immortalitas. Quorum alterum testatur, Aphrodsiei hoc opus non esse, qui angelos non nouit, & animarum mortalitatem induxit. Alterum, hunc Alexandrum, posteriorem Porphyrio etiam fuisse. Porphyrius enim quinque voces conscripsit: fuitque Aphrodisieo posterior, & hic Aegaeo. Quod decimo harum discussionum libro clarè à nobis ostendetur. Quare commen taria in Topicos, nec Aegaei nec Aphrodisiei Alexandri opus sunt. Eiusdem tertij Alexandri sunt commentaria in Elenchos. In quorum primo statim commentario, & Athenaeum, & Proclum nominat; nono verò Galenum. Fuit autem Athenaeus, Galeno contemporaneus. Sub Antonino enim ambo floruerunt cum Aphrodisieo. Proclus autem, si de Lycio intelligatur, etiam Porphyrio multis annis posterior fuit. Fuisse autem hunc eundem Alexandrum, cum eo, qui in Topicos commentaria scripsit, clarè ipsemet testatur, initio vltimi commentarij, sic scribens: Vim quandam disserendi appellat locorum tractationem, & quam ob rem vis appellatur in libris Topicorum diximus Dixit autem id primo commentario. Itaque tertius hic Alexander est ab Aegeo, atque Aphrodisieo, vtrisque longe posterior aetate. Est tamen vsque ad hunc diem à Peripateticis omnibus pro Aphrodisieo habitus. Vt satis iam testatum sit, his tor scriptorum exemplis, libros vnius authoris saepe alterius nomen subijsse. Veluti Archytae euenisse opinatus est Themistius, testante Boetio, qui negat Pythagorici Archytae librum eum esse, in quo de decem entis generibus egit, quem ferè integrum ad verba vsque ipsa Aristoteles in suas Categorias transtulit: sed Archytae alicuius Peripatetici. Ita quoque credendum est, sine multa admiratione, Aristotelicis libris, Aristotelisque nomini vsuuenire potuisse. ARISTOTE

---

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae.
