Latin
331
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 331
Unproofread scanNot analysed yet
tertium hominem dicunt. Quorum quia nihil in toto Platonico volumine reperitur, si memoria non fallit, nihil ad ea respondebimus, praesertim cum non ideas tollant, sed rationes earum astructiuas improbent. Manifestè autem non Platonem, sed alios quosdam hoc loco eum carpere, haec verba subnexa indicant. καὶ παντα ὅσα τινὲς ἀκολουθήσαντες ταῖς περὶ τῶν εἰδῶν δόξαις ἡναντιώθησαν ταῖς ἀρχαῖς. Et omnia quaecunque quidam sequentes opiniones de ideis contrariati sunt principis. Nam si Platonem ipse agnoscit idearum excogitatorem, non etiam eundem sectatorem dicere potest. Quare non omnia quae in Aristotelicis libris contra ideas leguntur, contra Platonem dicta arbitrari debemus, sed contra alios, qui eius principia secuti, multa de illis disputarunt. ea loca indicabimus. Quae autem vel nominatim, vel ex coniectura aduersus Pla tonem dicta videbuntur, tuebimur. Itaque quod mox subiungit, ἔτι δὲ κατὰ μὲν τὴν ὑπόλη ψιν καθʼ ἦν εἶναι φαμὲν τὰς ἴδεας, οὐ μόνον τῶν οὐσιῶν ἔσται εἴδη, ἀλλὰ πολλῶν καὶ ἑτέρων, Praeterea verò secundum quidem existimationem per quam esse ideas dicimus, non solum substantiarum erunt ideae, sed multorum etiam aliorum. Esto, quid tamen?