# Discussiones peripateticae 331.5-8

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae, 331.5 to 331.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/331.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/331.5

Quod si ex sua doctrina causata alteratio à circulari duplici genere distat, & ratione praedicamenti diuersi, & ratione corruptibilitatis, non tamen quicquam prohibet ab illa causa sibi aequiuoca eam pendere. Quid ergo prohibebit Socratem ab Idea hominis pendere ratione causati à causa, etiamsi haec aeterna, ille corruptibilis sit in eadem tamen specie? suntque haec singularia ab illis tanquam multa ab vno; & ad vnum. Quod fieri posse in longè diuersis generibus probauit ipse primo de Ente libro, quatenus ergo ad progressionem causae in causata, haec nostratia ad ideas sunt, vt ab vno, & ad vnum: quatenus verò, ad perfectionem aeternitatis, & corruptionis, aequiuoca sunt. Nam ipse alicubi ita docet, καθέκαστον γὰρ ὁμώνυμον τὶ ἐστὶ καὶ παρὰ τὰς οὖσίας τῶν τε ἄλλων ἐστὶν, ἐπὶ πολλων ἐν. Singulare enim aequiuocum est aliquid, & praeter substantias, & aliorum est in multis vnum. Sic ideae in aeternis vna in multis indiui duis aequiuocum quoddam est: nullae ergo sunt obiectiones illae. Illud verò quod superio ribus illis subdit, ἔτι δὲ καὶ καθʼ οὖς τρόπους δεικνῦται ὅτι ἐστὶ τὰ εἴδη, κατ᾽ οὐδένα φαίνεται τούτων. Praeterea verò per quos modos ostenditur quod sunt ideae, secundum nullum eorum videtur. Formas argumentorum videtur improbare, quibus ideae esse astruebantur. Sed videtur id non contra Platonem, sed contra Speusippum, atque Xenocratem eius hostes directum, ex his quae sequuntur, ἔτι δʼ οἱ ἀκριβεστατοι τῶν λόγων οἱ μὲν τῶν πρὸς τὸ ποιοῦσιν ἰδέας, ὧν οὐ φασὶν εἶναι γένος καθʼ αὐτὸ, οἱ δὲ τὸν τρίτον ἄνθρωπον λέγουσιν. Exactißimè rationum aliae eorum quae ad aliquid faciunt ideas, quorum non aiunt esse genus per se, aliae

---

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae.
