# Discussiones peripateticae 367.5-8

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae, 367.5 to 367.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/367.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/367.5

At docet statim quidquid generatur, ex contrario generari. ἀλλὰ λευκὸν μὲν γίνεται, ἐξ οὐ λευκοῦ. καὶ τοῦ το οὐκ ἐκ παντος ἀλλʼ ἐκ μέλανος. Sed album quidem sit ex non albo, & hoc, non ex omni, sed ex nigro. Nonne album est contrarium nigro? Est quidem. Et album fit ex nigro Quomodo ergo contrariorum est, ex se inuicem non generari? Nonne hoc ipso capite, exemplis, albi musici, harmonizati, domus statuae, figurati, docet ex contrarijs omnia fieri? Nonne concludit in haec verba: ε τοίνυν τοῦτο ἐστὶν ἀληθὲς, ἅπαν αἱ γίνοιτο τὸ γινόμε νον καὶ φθείροιτο τὸ φθειρόμενον, ἢ ἐξ ἐναντίων ἡ εἰς εναντία, καὶ τὰ τούτων μεταξὺ τὰ δὲ μετάξυτʼ ἐνἄστιῶν ἐστὶν. Si ergo hoc verum est, fiet omne quod sit. & corrumpetur omne quod corrumpitur vel ex ctorarijs, vel in contraria, & horum intermedia. intermedia autem contrariorum sunt? Quae nam ergo haec est philosophia? Principia ex se inuicem non generantur, quia contraria sunt? et statim. Quidquid generatur, ex contrario generatur? Sed saluabunt (ita enim loquuntur Peripatetici ab Auerroe, non ab Aristotele profecti) me falli, & fallere. Non enim, quaecunque contraria, dixisse Aristotelem, ex se inuicem non generari, sed contraria ea quae sunt principia. Accipio. Esto sanè. Sed quae nam sunt ista contraria, quae principia sunt, quae nam alia dabunt nobis, noua, an vetera prae ceptoris? Si noua, nihil ad Aristotelis doctrinam. Si praeceptoris vetera, & rectè facient, & dabunt, priuationem & formam. Haec namque & prima & contraria sunt simul. Quid ergo, haec, nonne ex se inuicem generantur? Nonne ex priuatione fit formas & ex forma, nonne priuatio fit? Liceat cuique homini ex inductione Aristotelica singularium vniuersale concludere. Aristoteles ex nigro, priuatione: album, formam generauit, ex amuso, musicum, ex anharmosto harmonizatum, ex infigurato figuratum, ex priuatione cuiuscunque formam cuiuscunque, & conclusit vniuersaliter. Ergo quidquid sit, ex contrario fit. Idem 7. capite exemplis artificialibus adstruxit. Nos naturalibus, magis ad rem facientibus inducamus. Ex non homine fit homo, ex non equo, equus; ex non boue bos, ex non asino asinus, ex non arbore, arbor. Et sic de singulis.

---

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae.
